Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1474, Rim]: Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica, Verborum 4115, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [modr-n-oratio-riar.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Iamque uicinus morti domesticos ac familiares accersiri iubet, quibus presto exsistentibus in nullos prorupit fletus, nullis mundanarum cupiditatum desideriis ingemuit, non deum, non fortunam accusauit, nec se in medio iuuentutis flore ex tanto imperio et ex talibus operibus subtrahi uel leuiter indoluit; quin magno constantique pectore Sentio, inquit, filii fratresque mei, manum domini super me aggrauari; uolens lubensque eius presto sum uoluntati, eo quidem libentior quo me et fame et gloriae meae satis uixisse scio. Cepi enim illum ex hac mortalitate fructum quem maximum mea fortuna capere potuit. Maius restabat nihil, quicquid supererat, merito mihi suspectum metuendumque fuisset. Proinde licet cupiam dissolui et esse cum Christo, uror tamen sola uestrarum rerum cura.[ERROR: no reftable :] Cf. Philip. 1, 23--24 coartor autem e duobus desiderium habens dissolui et cum Christo esse multo magis melius permanere autem in carne magis necessarium est propter uos. Cognosco enim me tenuem uobis mercedem pro meritis exhibuisse , tametsi nunquam mihi uoluntas defuerit, sed facultas. Et nisi tanta temporis angustia prohibitus fuissem, nullus uestrum meae gratitudinis uices doleret. Meritum, quod potui, moriens uobis persolui. Supplicaui summo pontifici ut beneficia, quae in me contulerat, sua clementia inter uos partiatur, ut et uos meritorum uestrorum et me non prestiti officii minus paeniteat. Ad haec compellit me et uehementius urget mea erga uos incredibilis caritas ut uos horter atque obtester ne huius mundi illecebris atque lenociniis animum uestrum inducatis, neue in luxu ac inanibus eius diuitiis spem ullam ponatis; quae quam fluxae quamque fallaces sint, ego unus uobis maximo possum esse documento. Credite quoniam puluis et umbra sumus[ERROR: no reftable :] Hor. C. 4, 7, 16 et non hic, sed alibi permanentes habemus mansiones; ubi nihil corruptibile, nihil caducum esse potest, sed omnia incorruptibilia, omnia sempiterna. Proinde date operam probitati, et uirtuti totis uiribus incumbite. Colite pietatem et integritati nihil anteponite, scientes unicuique uestrum propositam esse a domino laborum suorum mercedem; quae etiam si nulla esset, hoc tamen ipsum pie et sancte uixisse maxima uiro bono merces esse debet, quippe cuius beneficio homines a brutis secernuntur, et nomen suum sempiternae consecrant immortalitati.

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1474, Rim]: Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica, Verborum 4115, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [modr-n-oratio-riar.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.