Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Jan Panonije (1434-1472) [1465, Roma]: Oratio legatorum Matthiae regis ad pontificem, in publica audientia, versio electronica, 1091 verborum, ed. Acs Pal Jankovics Jozsef Koszeghy Peter [genus: prosa - oratio] [numerus verborum] [ian-pan-oratio.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Primum igitur B. T. dignitati tota mentis affectione gratulatur; commendat se et suos ad pedum oscula Beatorum; ac remota omnis conditionis invidia, tibi tanquam vero Christi vicario, tam suo quam regni sui nomine, puram, plenam, et canonicam offert obedientiam, e sinceritate animi ac devotione, quam quondam inclyti progenitores sui R. Ecclesiae et eius pontificibus praestitisse dignoscuntur. Nam si veterum monumenta annalium evolvere otium tibi esset P. B. invenires profecto, nullos unquam principes, nullos populos, (pace aliorum dixerim,) Apostolicae Sedi tam obsequentes, tam deditos extitisse, quam Ungaros, et reges Ungarorum. Gentili adhuc errore, Hunnorum natio tenebatur, cum potentissimus ille Atila Venetam provinciam ingressus, ac omnia Padum usque amnem ferro et igni populatus, obvium sibi Leonem Papam, in tanta veneratione habuit, ut eius monitis et interventu, omisso ad Urbem itinere, confestim Italia excesserit. D. deinde Stephanus, qui primus nostros ad fidem Catholicam convertit, circiter millesimum Dominicae incarnationis annum, cum Imperatoris Henrici gener, sororiusque esset, maluit tamen coronam regiam a Romano petere Antistite, ac per hoc, regnum illud Sedi Apostolicae devincire. Quem imitatus paullo post D. Ladislaus, cum illius temporis pontifex, pro recuperanda terra sancta crucem late praedicasset, ipse pro Gothfrido Hierosolymam Christianum exercitum duxisset, sed eius mox propositum implevit Andreas; qui superatis Saracenis, et adorato Christi sepulcro, non alia hostium praeda, quam Sanctorum reliquiis onustus, in patriam revertit. Deficiente postmodum regio semine, ab Apostolica Sede principem sibi Ungaria postulavit, et accepit clarissimum Siciliae regem Carolum, cuius filius et successor Ludovicus, regnum Neapolitanum iure sangvinis ad se devolutum et nihilominus armis, post B. Petro Apostolo resignavit. Sigismundus porro Caesar, quanta in Constantiensi ac deinde in Basileensi concilio pro Martino et Eugenio pontificibus, et alias pro sacrosancta Ecclesia egerit; supersunt qui experientiae testimonium perhibere possunt. Ne singula percurrendo sim longior, semper gens nostra et principes nostri, huius sacratissimae Sedis auctoritatem longe plurimi fecerunt, et ad eius nutum, inter cetera, pacem pariter ac bellum temperarunt. Novissime illustris Gubernator noster Ioannes, cuius supra mentionem fecimus, cohortantibus et assistentibus legatis Apostolicis, quam saepe cum Turco dimicavit, ac tandem magno praelio victor, inter ipsa trophaea sua, triumphantem spiritum reddidit creatori. Parentis igitur sui et praedecessorum suorum regum sequens vestigia Serenissimus rex noster, S. V. non eam tantum praestat obedientiam, quae in cultu et exhibenda reverentia, sed etiam quae in parendo voluntati tuae et excipiendis mandatis tuis consistit. Et quia intelligit curam tuam Christianorum defensioni et Turcorum excidio intentam; omnes suas et suorum fortunas, ac regium insuper caput ad hoc pollicetur; te iubente ac suffragante, B. P. nihil non etiam arduissimum secure aggressurus. Suscipe ergo et paterno amore complectere una cum populo sibi subiecto, devotissimum filium tuum, regem nostrum Matthiam, praesertim in iis, quae pro grege tibi commisso non minus sublimi quam pio animo concepisti. Haec est prima B. P. adventus nostri causa hodierno die breviter explicata. De iis, quae multae et item magnae restant, parati sumus mox dicere, loco et tempore per T. B. assignandis.

Vade retro

Vade porro


Jan Panonije (1434-1472) [1465, Roma]: Oratio legatorum Matthiae regis ad pontificem, in publica audientia, versio electronica, 1091 verborum, ed. Acs Pal Jankovics Jozsef Koszeghy Peter [genus: prosa - oratio] [numerus verborum] [ian-pan-oratio.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.