Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

IV 16 De tribus locis qui a persona accipiuntur inimici quorum primus a uindicta est

Praeter hos uero locos sunt adhuc reliqui tres, qui a persona inimici accipiuntur, proinde religiosis uiris et probis non multum conueniunt nec salua cum sua, tum ipsorum dignitate[ERROR: no reftable 1:] consolator mentes eorum temptare poterit. Hos tamen recensere uoluimus cum quod his maiores nostri usi sunt, tum quod exercitatum ingenium poterit eos, si adhibere diligentiam uoluerit, aliqua ex parte honestare et nonnumquam dignioribus consolationibus adaptare. Primum itaque horum a uindicta mutuamur, non quidem ea ratione qua superius diximus, quando de diminutione angoris disputabamus, uerum a spe uindictae, id est ut persuadeamus amico lugenti aduersarium eius, a quo iniuriam accepit, poenas daturum aut in hac aut saltem in alia uita Deumque esse iustum iudicem ac cunctorum scelerum ultorem. Hoc satyrus ille diligenter seruauit ubi inquit:
"Nullane periuri capitis fraudisque nefandae
poena erit?" abreptum crede hunc grauiore catena
protinus et nostro (quid plus uelit ira?) necari
arbitrio; manet illa tamen iactura nec umquam
depositum tibi sospes erit, sed corpore trunco
inuidiosa dabit nimius solacia sanguis.[ERROR: no reftable 1:]
et post adiecit:
Dabit in laqueum uestigia noster
perfidus et nigri patietur carceris uncum
aut maris Aegei rupem scopulosque frequentes
exulibus magnis. Pena gaudebis amara
nominis inuisi tandemque fatebere laetus
nec surdum nec Tiresiam quemquam esse deorum.[ERROR: no reftable 1:]

Hac ipsa ratione et Dido se consolabatur:
"Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt,
supplicia hausurum scopulis et nomine Dido
saepe uocaturum; sequar atris ignibus absens
et cum frigida mors animae secluserit artus,
omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas;
audiam et haec Manes ueniet mihi fama sub imos."[ERROR: no reftable 1:]

Sic et Sapientia consolatur seruos Domini iniuste a potentioribus oppressos: Stabunt iusti in magna constantia aduersus eos qui se angustiauerunt et qui abstulerunt labores eorum; uidentes turbabuntur timore horribili et mirabuntur subitatione insperatae salutis dicentes intra se paenitentiam agentes et prae angustia spiritus gementes: hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati uitam illorum existimamus insaniam et finem illorum sine honore: ecce quomodo computati sunt inter filios Dei: et inter sanctos sors illorum est. Ergo nos errauimus a uia ueritatis et iustitiae: lumen non illuxit nobis: lassati sumus iniquitatis uia et perditionis et ambulauimus solitudines difficiles, uiam Domini dum ignorauimus.[ERROR: no reftable 1:]

Tunc illud innocentes consequuntur psalmistae solacium:

Laetabitur iustus cum uiderit uindictam, manus suas lauabit in sanguine peccatoris.[ERROR: no reftable 1:]

Hieronymus quoque hoc pacto Oceanum consolatus est:

Veniet tempus ut eorum risus uertatur in luctum, quibus noster nunc plantus est laetitia.[ERROR: no reftable 1:]

Et Theodoram de morte Lucinii consolando "Habemus", ait, "consolationem quod Domini sermone mors iugulatur, per quem dicitur ad eam: Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne. Et in consequentibus: Adducet uentum urentem Dominus de deserto ascendentem, qui secabit omnes uias eius et desolabit fortem illius."[ERROR: no reftable 1:]

Ista omnia ad consolationem dicta sunt aduersum illos, qui iniurias consueuerunt irrogare, ut ex eo solacium suscipiant contristati, quod sperare possunt aduersarios eorum poenam daturos. Tametsi non sit ingenuorum ac proborum uirorum ultione gaudere, quippe qui iubentur diligere etiam inimicos et orare pro persecutoribus ac calumniatoribus suis.

Cuius rei honestatem etiam falsae religionis cultores uiderunt atque comprobauerunt. Vnde cum Demosthenes saeuientem in Athenienses Alexandrum mitigare cuperet, non habuit maiorem laudem ad quam eum adhortaretur aut quod ei pro clementia ipsius dignum pretium polliceretur quam quod ait: "Nihil habet fortuna tua maius quam ut possis, nec nostra melius quam ut uelis conseruare quam plurimos." Quam sententiam propter praestantiam et singularitatem eius postea Cicero Caesari retulit.[ERROR: no reftable 1:]

Hac uirtute plerique duces et principes magis quam maximis rebus gestis clarissimisue triumphis celebrantur. Plus laudis L. Cornelio pietas contulit quam saeuissimo hosti Romano, duci Carthaginiensium, in funere praestitit, quam ingens robur animi, quo ipsum hostem una cum oppido expugnauit. Magis commendantur Caesaris lacrimae, quas capiti Pompei exhibuit et in liberos Catonis ceterosque aduersarios suos ingens clementia quam tot insignes palmae quas uictor conspicuus ex hoste reportauit. Quid de Q. Metello, de posteriore Africano, Q. Crispino, M. Marcello, Hannibale, Alexandro, Pisistrato, Pyrrho, ceterisque ducibus ac principibus dicam? Nonne hi omnes parcendo potius quam uincendo sunt habiti admirabiliores? Et recte sane, quoniam dare ueniam ac salutem diuinum est munus, denegare uero aut tollere et impium et crudele.

Nec est egregii animi aut nobilis uindictam appetere, sed, ut sapientissime Aristoteles docet, timidi ac uilis. Vnde merito illud Xenophontis laudatur quod cuidam maledicenti retulit: "Tu", inquit, "potens es maledicere, ego uero tua maledicta contemnere." Sed illud Socratis tanto maiore excipitur laude quanto in grauiore exhibitum iniuria. Nam cum fuisset a quodam impuro homine calce percussus, urgentibusque amicis ut [ERROR: no reftable 1:] cum eo iniuriam ageret respondit: "Quid enim si me asinus calce impetisset; num ei diem dixissem?" sapientissime decernens praestabilius esse hominum quam bestiarum iniurias tolerare aut utrasque aeque contemnere, atque hoc proprium esse uiri officium, muliercularum uero et puerorum lites litibus conserere et quibuscumque causis rixas concitare; contra quorum deliramenta et poetae illi placuit disputare qui ait:

"At uindicta bonum et uita iocundior ipsa."[ERROR: no reftable 1:]

Ad quod respondit dicens:

Nempe haec indocti quorum praecordia nullis

interdum aut leuibus uideas flagrantia causis;

quantulacumque adeo est occasio, sufficit irae.

Chrysippus non dicit idem nec mite Thaletis

ingenium dulcique senex uicinus Hymetto

qui partem acceptae saeua inter uincla cicutae

accusatori nollet dare. Plurima felix

paulatim uitia atque errores exuit omnes

prima docens rectum sapientia; quippe minuti

semper et infirmi est animi exiguique uoluptas

ultio. Continuo sic collige quod uindicta

nemo magis gaudet quam femina.[ERROR: no reftable 1:]

I nunc et inter tot tantaque et diuina et humana clementiae specimina ac documenta insanire et furere non cessa et more rabidorum canum irritatores insectare. Aut si id turpe putas, ut merito debes, amplectere mansuetudinis tranquillitatisque pacem et huius potius uoluptate suauitateque fruere quam illius, quam a spe uindictae inepte uenaris. Quod si facies, Deo hominibusque gratificabere; cum horum clarissimam uirtutem adeptus eris, illius uero mandatum adimpleueris. Nunc utrum horum eligas in tua optione[ERROR: no reftable 1:] positum est. Nos interea inceptum prosequamur.

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.