Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

IV 12 Secundus locus a facete dicto uel facto

Amplius diuerti animus plerumque a luctu potest aliquo faceto dicto aut facto seu alia uel grata uel iocunda confabulatione. Qualia sunt apud Senecam complura. Nam dicenti "Peregre morieris," respondit "Vndecumque ad inferos una uia est;" item: "Nulla aliena terra mortuo est."[ERROR: no reftable 1:] Et illi qui querebatur amicum perdidisse: "Alium", inquit, "quaere."[ERROR: no reftable 2:] Atque iterum lamentanti, quod non esset potens, respondit:

"Gaude quia impotens non eris." Aeneam quoque fessum ac multis aegrum curis illud Ascanii facetum consolatum fuisse scribit Mantuanus:

"Heus! etiam mensas consumitis", inquit Iulus.[ERROR: no reftable 1:]

Plurima sunt ex hoc genere ac uaria a scriptoribus memoriae prodita, quae repetere hic non oportet.

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.