Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Ita ergo laudes defunctorum abducunt a luctu animum, sed multo magis laudes ipsorum maerentium. Nemo est enim qui earum commendatione mirifice non tangatur aut cuius aures simul et corda non demulceat. Vnde animus ingenti dulcedine illectus uolens ac lubens ab illa maeroris imaginatione ad iocundissimam laudum suarum speciem adducitur. Quod Hieronymus cum saepe tum Pammachium de morte Paulinae consolando et longo quidem sermone diligentissime exsecutus est, cuius nunc uerba referre studio breuitatis omitto.[ERROR: no reftable 1:]

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.