Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Sic et Hieronymus, ut Theodoram de morte Lucinii consolaretur, longa oratione recensere uoluit facta egregia ipsius, uitae sanctimoniam, diuinos mores et alia uirtutum ornamenta dignissima; atque ut magis talem socium, quod habuerat, gaudere uellet, hortatus est. Idem fecit in illa praeclarissima epistula qua Heliodorum episcopum de morte Nepotiani consolatus est, et in omnibus paene suis consolatoriis sermonibus[ERROR: no reftable 1:] hanc diligentissime conseruauit. Et iure quidem, quoniam sanae et compositae mentes potius gaudere deberent tales uiros habuisse, qui et nobis et patriae et huic fortasse aetati ornamento fuerunt, quam eos, qui nobiscum[ERROR: no reftable 2:] esse non poterant, amisisse.

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.