Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

IV 10 Tertius locus a laudatione

Vbi uero iam sedari et tranquilliorem fieri aestuantem uideris, hic tu eius quodammodo uices prudenter excipias commiserando et per apostropham aut raciocinationem uel alio conueniente tropo bona, quorum iactura facta est, collaudabis plurimisque uerbis efferas affirmans etiam digna esse quae doleat, ut Cicero ad Brutum:

accepisti tu quidem dolorem; id enim amisisti cui simile in terris nihil fuit; et est dolendum in tam graui uulnere ne id ipsum, carere omni sensu doloris, sit miserius quam dolere[ERROR: no reftable 1:]

Huiusmodi igitur laudibus et tali lacrimarum indulgentia maerentis animus haud mediocrem suscipit uoluptatem.

Adeo autem laus defuncti delectat et ab omni paene maerore abducit ut Aegyptii, sicuti narrat Diodorus[ERROR: no reftable 1:], eo unico solacio in mortuorum funere uterentur. Nam cum nemo inuenitur qui defunctum accuset, aut si[ERROR: no reftable 2:] quis accusauerit, per calumniam id egisse deprehensus est et pro obiecto falso crimine magna poena multatus, cognati aut parentes finito luctu ad laudes mortui uertuntur et, nullas generis eius laudes admiscentes, quoniam omnes Aegyptii aeque nobiles se putant, tum ordientes a pueritia per singulas aetates discurrunt recensendo disciplinarum artium aliarum eruditionem, institutionem uitae, studia, exercitationes honestas, pudicitiam, continentiam, iustitiam, pietatem, religionem, et reliqua probitatis ornamenta. Idem mos laudandi et Graecis fuit, nisi quod abundantiore uerborum loquacitate maiorum quoque praeclara facinora inter laudes defuncti iactitare consueuerunt. Hunc morem et nostri susceperunt. Vnde Vergilius de morte Caesaris, quam sub Daphnidis persona deplorat simul et consolatur:

Daphnis et Armenias curru subiungere tigres

instituit, Daphnis thiasos inducere Bacchi

et foliis lentas intexere mollibus hastas.

Vitis ut arboribus decori est, ut uitibus uuae,

ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus aruis

tu decus omne tuis.[ERROR: no reftable 1:]

Idem poeta cum uellet matrem et parentes Marcelli consolari, qui puer adhuc extinctus est, nec per aetatem ulla uirtutis monumenta dedisset, accommodatissime finxit uirtutes eius quas, si superuixisset, praestiturus erat, et eas per commiserationem recensendo puerum apte laudauit:

Tum pater Anchises lacrimis ingressus abortis:

'Nate, ingentem luctum ne quaere tuorum.

Ostendent terris hunc tantum fata neque ultra

esse sinent. Nimium uobis Romana propago

uisa potens, superi, propria haec si dona fuissent.

Quantos ille uirum magnam Mauortis ad urbem

campus aget gemitus! uel quae, Tyberine, dedistis

funera cum tumulum praeterlabere recentem!

Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos

in tantam spem tollet auos, nec Romula quondam

ullo se tantum tellus iactabit alumno.

Heu pietas, heu prisca fides inuictaque bello

dextera! Non illi se quisquam impune tulisset

obuius armato, seu cum pedes iret in hostes

seu spumantis equi foderet calcaribus armos.

Heu miserande puer, si qua fata aspera rumpis,

tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis.[ERROR: no reftable 1:]

In hoc sermone, licet et alios locos consolandi attigerit, id est a compassione, a causa mortis, ab officio funeris, praecipue tamen laudis loco immoratus est.

Sic et Hieronymus, ut Theodoram de morte Lucinii consolaretur, longa oratione recensere uoluit facta egregia ipsius, uitae sanctimoniam, diuinos mores et alia uirtutum ornamenta dignissima; atque ut magis talem socium, quod habuerat, gaudere uellet, hortatus est. Idem fecit in illa praeclarissima epistula qua Heliodorum episcopum de morte Nepotiani consolatus est, et in omnibus paene suis consolatoriis sermonibus[ERROR: no reftable 1:] hanc diligentissime conseruauit. Et iure quidem, quoniam sanae et compositae mentes potius gaudere deberent tales uiros habuisse, qui et nobis et patriae et huic fortasse aetati ornamento fuerunt, quam eos, qui nobiscum[ERROR: no reftable 2:] esse non poterant, amisisse.

Ita ergo laudes defunctorum abducunt a luctu animum, sed multo magis laudes ipsorum maerentium. Nemo est enim qui earum commendatione mirifice non tangatur aut cuius aures simul et corda non demulceat. Vnde animus ingenti dulcedine illectus uolens ac lubens ab illa maeroris imaginatione ad iocundissimam laudum suarum speciem adducitur. Quod Hieronymus cum saepe tum Pammachium de morte Paulinae consolando et longo quidem sermone diligentissime exsecutus est, cuius nunc uerba referre studio breuitatis omitto.[ERROR: no reftable 1:]

Hoc ipsum et Cicero ingenue fassus est rescribens Lucio Lucceio ipsum de rei publice calamitate consolanti: "Das mihi", inquit, "iocundas recordationes conscientiae nostrae rerumque earum, quas te imprimis auctore gessimus; praestitimus enim patriae non minus certe quam debuimus, plus profecto quam est ab animis cuiusquam aut consilio hominum postulatum. Ignosces mihi de me ipso aliquid praedicanti; quarum enim tu rerum cogitatione nos leuare aegritudine uoluisti, earum et commemoratione lenimur."[ERROR: no reftable 1:]

Et ad Seruium de rei publicae calamitate uehementius sollicitum perscripsit:

doleo te sapientia prope singulari non tuis bonis delectari potius quam alienis malis laborare.[ERROR: no reftable 1:]

Inuitat eum ad bene actorum contemplationem, et merito quidem, quia, ut sapientissime idem alio in loco ait,

acta aetas honeste ac splendide tantam affert consolationem ut eos, qui ita uixerunt, aut non attingat aegritudo aut perleuiter pungat.[ERROR: no reftable 1:]

Ad quam considerationem laudando afflictum pulcherrime euocamus, ita tamen si laudatio absit ab adulationis suspicione, qua in re consolatoris prudentia desideratur.

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.