Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Id uero ista ratione contingere praedicant quoniam, cum maeror duplicem habeat sedem, unam in corpore et in animo alteram; in corpore melancholiae humorem qui, ut physici docent, praecipuus in cerebro est, in animo uero phantasiam aut opinionem malorum quibus se oppressum cernit. Humorem illum melancholicum quidam philosophorum praestantissimi dixerunt per lacrimas purgari atque ideo asserere non dubitauerunt salubriores esse lacrimas homini quam nimium risum, quippe quod ploratus quaedam erat malorum humorum purgatio. Sed de humore aut purgatione eius utcumque; illud tamen indubia fide tenendum est, lamentationibus et querelis opinionem malorum oppido extenuari, cuius multiplex causa est, sed[ERROR: no reftable 1:] praecipua quoniam in lamentatione pergit homo enumerando praeterita bona, quorum sicut possessio fuit iocunda, ita et recordatio, quo fit ut omnis lamentatio, ueluti et ira, admixtam habeat cum dolore uoluptatem. Hinc uenit ut homo, si uel solus apud se ipsum queratur, leuetur miseria. Sed multo melius si apud alium fuerit lamentatus, illa de causa quam superius assignauimus; leuant quoque questus dolorem et ista ratione quod animus, dum continet intra se mali speciem, totus circa illam occupatur et eam[ERROR: no reftable 2:] intuendo diutius uehementius affligitur et cruciatur; cum uero plorat aut querelas fundit, animus ad exteriora expanditur et ab illa urente cura quodammodo se non parua ex parte auertit. Et rursum lamentationibus mitigatur aegritudo quoniam omnis lamentatio cum uoluptate est ex eo quod homo malis oneratus lacrimando et querendo putat conuenientia sibi abire munera; omnis uero eo quod quis sibi conueniens ducit oblectari necesse est[ERROR: no reftable 3:]. Vnde aliquos maerentes delectant solitudines, ut apud Homerum Bellerophontem, apud Vergilium uero Latini uxorem; alii se sponte cruciatibus uel doloribus deputant, ut ille Terentianus Demea; alii nec[ERROR: no reftable 4:] uoluptatibus nec ullis ornamentis uti uolunt. Quoniam illa in tantis malis putant sibi minime conuenire, ut Ouidius libellum suum facere monet:

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.