Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quorum errorem probans Seneca in libris suis quos de consolatione
conscripsit et nonnullis in epistulis, alias uir sapiens, hoc genus solacii
extremum adhibuit atque ut eo, cum usus uenit[ERROR: no reftable 1:], utantur homines et suadet et docet uaria mortis
genera explicando quibus facile sit uolenti e uita excedere. Sed absit tanta
impietas tantaque amentia ab homine Christiano quae non solum diuina, sed et
ipsius naturae ratione improbatur, ut pulchre in Politicha sua docet Aristoteles:
Homo namque natura est membrum ei[ERROR: no reftable 1:] rei
publicae cui si se subtrahit, nimirum iniuriam facit et pro cede sua ciuitati
debet poenas.
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
|