Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Ista eadem ratione et complures Dominici sanguinis testes, dum ab impiis tortoribus uariis cruciatibus eum negare compellerentur, se ipsos[ERROR: no reftable 1:] consolati sunt illudendo hostibus suis ac dicendo: Frustra laboratis, nec quod cupitis ullo poenarum genere a nobis extorquebitis; etsi in corpus potestatem habetis, at nos potestatem in animum habemus, quem uestra furia uel insania nequit attingere. Qua ex re haud mediocre solacium capiebant, ita ut inter acerrima tormenta saeuissimosque cruciatus cernentes carnifices suos incassum furere in risum erumperent ac unde tristitiam capere credebantur, inde solacium ingens suscipiebant. Hinc illa Laurentii in uesaniam regis insultatio[ERROR: no reftable 2:] fuit qua dicebat dum in craticula ureretur: Assatum est; uersa et manduca. Non sine uoluptate ac solacio putamus Anaxarchum dentibus suam praecidisse linguam quam ei tyrannus ille amputare minabatur. Itidem et aliis plerisque, quos enumerare praetermittimus, iocundam bonorum suorum fuisse non dubitamus iacturam, quam ipsi sponte fecerunt, ne illa in manus aut potestatem uenirent inimicorum, et, si eis ex sententia contigit, pro magno solacio habuisse.

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.