Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

IV 6 Quintus locus a ratione inimici:

Amplius superest adhuc, qui non mediocris momenti est ad hanc medendi rationem consolandi locus; is a respectu inimici accipitur; quom aegrum admonemus ut luctu abstineat uel propter hoc saltem ne inimicos [ERROR: no reftable 1:] suos uidentes tribulationem eius gaudio inpartiatur. Multi enim hac ratione se cohibere consueuerunt ac dolorem dissimulare. Vnde et Ouidius audiens quendam aemulum suum laetari infortunio suo scribit ad eum:

Non adeo cecidi, quamuis abiectus, ut infra

te quoque sim, inferius quo nihil esse potest.[ERROR: no reftable 1:]

Vbi se longo carmine consolatur ostenditque inimico suo non tantum grauibus se oneratum malis, quantum ipse putabat; licet[ERROR: no reftable 1:] ipse aliter sentiret, tamen dissimulabat quoad poterat.

Valet autem ideo dissimulatio doloris quia merentes comprimunt luctum[ERROR: no reftable 1:] dumque id frequentius tentant, tandem efficiunt ut uere accipiant consolationem.

Et aliis quoque modis tristitiam posse reprimi non dubito; uerum haec, quae attigimus, potiora mihi uisa sunt et propositae rationi facientia satis. Nunc ad supremae[ERROR: no reftable 1:] rationis explicationem accedamus.

Vade retro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.