Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

"His dictis," inquit Iosephus, "regem a tristitia reuocauit et ad causas utilitatesque rei publicae adduxit;"[ERROR: no reftable 1:] – et merito quidem. Eruditissime enim omnes fere partes perstrinxit quae unumquemque inducere possunt ut amplius dolere metuat et luctum, si non tanta damna pati uult aut uni malo multa accumulare, cohibeat et compescat. Hae eaedem partes et nobis ferme semper ad consolandum suppetere possunt, praeter illam ultimam quae ex ratione tyrannidis accipitur. Possumus tamen eam et apte et pie ex ratione diuina mutuari, hac uidelicet ratione ut amicum admoneamus sibi diligentius prospicere ne Dominum ad iram prouocare contendat, utpote qui mortalibus uehementius succensere consueuit, quos cernit disciplinas iudiciaque sua ferre impatientius et detractare iugum suum. Hinc Hieronymus Tyrasium monuit.

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.