Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

IV 2 Primus locus a pudore

Ac primum admonendus est amicus ne nimium mollem aut effeminatum se ostendat et suo se uelit iudicio condemnare, ut qui aliis simili in causa opem saepius egregiam nauauerit, sibi ipsi illam non deneget. Quo pacto Seruius Sulpicius Tullium compellat:

noli te obliuisci Ciceronem esse et eum qui aliis consueueris praecipere et dare consilium neque imiteris malos medicos, qui in alienis morbis profitentur se tenere medicinae scientiam, ipsi se curare non possunt; sed potius, quae tute praecipere soles, tute tibi subice atque apud animum propone.[ERROR: no reftable 1:]

Ex hoc eodem loco et ipse Cicero Brutum de morte filii consolando initium sumpsit:

Fungerer officio quo tu functus es in meo luctu teque per litteras consolarer nisi scirem his remediis, quibus meum dolorem tu leuasses, te in tuo non egere ac uelim facilius quam in tuo mihi nunc tu te meditare. Est autem alienum tanto uiro, quantus es tu, quod alteri praeceperit, id ipsum facere non posse. Me quidem cum rationes, quas collegeras, tum auctoritas tua a nimio maerore deterruit. Cum enim mollius tibi ferre uiderer quam deceret uirum, praesertim cum, qui alios consolari soleret, accusasti me per litteras grauioribus uerbis quam tua consuetudo ferebat. Itaque iudicium tuum magni existimans idque ueritus me ipse collegi et ea, quae didiceram legeram acceperam, grauiora duxi tua auctoritate addita.[ERROR: no reftable 1:]

Quibus uerbis nihil aliud egit quam ipsum admonere eum se sibi praestet quem se exhibuit aliis, ac talem se ipsum reddat quales alios esse uolebat.

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.