Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
senectus? Si, quia nihil ultra habemus, hoc longum dicimus; omnia ista, perinde ut
cuique data sunt pro rata parte aut uita longa aut breui abducuntur. Apud Hypanum
fluuium, qui ab Europae parte in Pontum fluit, Aristoteles ait bestiolas quasdam
nasci quae unum diem uiuant. Ex his igitur hora octaua quae mortua est, prouecta
aetate mortua est; quae uero occidente sole, decrepita. Et magis etiam si
solstitiali die. Confer nostram longissimam aetatem cum aeternitate; in eadem
propemodum breuitate qua ille bestiolae reperiemur.
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
|