Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

III 25 Sextus locus a loco mortis

Extremus luctus minuendi locus accipitur a ratione patriae uel terrae in qua quis e uita migrauit. Ingens enim solacium suscipiunt homines si caros suos decedere intra patriam ciuitatemque suam accipiunt et praecipue domi et in lectulo suo inter amicos propinquos cognatos fratresque suos et quibus ista contingunt, morientes felices appellant. Contra uero, quibus aut omnia aut plura defuerint, infortunatos et miseros. Vnde Aeneas:

O terque quaterque beati

quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis

contigit oppetere![ERROR: no reftable 1:]

– beatos appellat quod in patria et in oculis parentum mortui erant et ex eorum collatione suam infeliciorem deflet conditionem, ut qui se fluctibus actutum obrui uerebatur et in uasto pelago extorrem crudeli morte extingui. Eiusdem generis et illa Ouidii lamentatio fuit:

Tam procul ignotis igitur moriemur in oris

et fierent ipso tristia fata loco;

nec mea consueto languescent corpora lecto,

depositum qui me non fleat ullus erit;

nec dominae lacrimis in nostra cadentibus ora

accedent animae tempora grata meae;

nec mandata dabo, nec cum clamore supremo

labentes oculos condet amica manus.[ERROR: no reftable 1:]

Est enim hominibus in desideriis uanitatis illud quoque haud postremum ut a suis morientes defleantur et cum plurima funebri pompa sepeliantur; unde et ille error adeo insedit mentibus humanis ut gratissimam acceptissimamque rem mortuis praestare se[ERROR: no reftable 1:] putent si diutius et diligentius ipsos lugeant. Qui mos peruersus adeo apud Indos inualuerat ut quidam eorum in funere carissimorum suorum non solum capillum ac barbam, uerum etiam nares aures supercilia genasque praeciderent; alii in effossis sepulchris iacentes inedia se sponte conficerent. Nonnulli super rogum, in quo cadauer comburebatur, sponte insilirent, plerique se uiui consepelirent; quidam in cauernis et montibus latitantes ac consortia hominum deuitantes totam uitam luctuosam peragunt dicentes se non debere ullis uoluptatibus oblectari quando amici eorum illis[ERROR: no reftable 2:] erant priuati; eadem ratione multi nec solem nec caelum toto tempore suspiciunt.

Sed mitius Aegyptii in simili re insaniunt, siquidem apud hos, dum homo alicuius momenti decedebat, familiae suae omnis muliebris sexus caput sibi et uultum oblinibat luto. Deinde relicto domi cadauere ipsae per urbem uagantes se plangebant succinctae nudatas mamillas et cum eis proxime quaeque, altera ex parte uiri et ipsi expectorati se uerberabant,[ERROR: no reftable 1:] ita uagantes quoad mortuus sepeliatur. Interim neque lauantur, neque uinum aut cibum nisi uilem sumunt, neque uestibus utuntur splendidis atque id triginta diebus quidam agunt, alii quadraginta, nonnulli et septuaginta. Laceratio uero uestium et alius Iudaeorum luctus nota sunt.

Haec uero cuncta ideo fiunt quod quidam putant rem se gratam et acceptam mortuis suis facturos si eos grauius luxerint. Alii quadam muliebri superstitione adducti Deo se facilius satisfacere arbitrantur si eius plaga percussi afflictos se et prostratos fateantur. Ex hac opinione, ut Cicero recte scribit,

nascuntur illa uaria et detestabilia lugendi genera, pedores muliebres, lacerationes genarum, pectoris feminini, capitis percussiones, barbae criniumque euulsiones, ut ille Homericus Agamemnon faciebat. In quem illud Bionis facetum est: "Perinde stultissimum regem in luctu capillum sibi euellere quasi uero caluitio maeror leuaretur.[ERROR: no reftable 1:]"

Curandum igitur consolatori est huiusmodi falsis opinionibus et insanis delusionibus mentes imbutas liberare ad sanitatemque reuocare.[ERROR: no reftable 1:] Quos uel hac saltem ratione uanitatis poteris arguere si ita colligas: "Aut eos, quos lugetis, inimicos uobis putatis aut amicos; sed inimici casum luget nemo, amici uero, si se lugere sentirent, esset illis maiorem afferre aegritudinem, quod nullus amicus umquam amico aliud optauit quam bonum, malo uero, si contigit, indoluit semper, et cum luctus conficiat lugentes malusque eis sit, non est uerisimile ut defuncti amici eo delectentur, immo doleant magis."

Quod uero ad rationem Dei pertinet, longe se aliter habet. Deus enim miserorum cruciatibus minime gaudet nec cupit ut se quisquam conficiat uel enecet; sed placet ei cum mortales male actorum paeniteat, atque illos, qui alta sapiebant, si in sui cognitionem deuenerint ac ueniam ab eo humilius fuerint deprecati.[ERROR: no reftable 1:] Quaecumque uero diuinitus patiuntur si laeti uolentesque excipiant, et cum Dauid cithara exultantes personent et cantent. Cithara namque in inferiore parte habet unde sonat, quare qui exultat Deo in cithara, in aduersitatibus ei gratias agit. Sed qui in psalterio, quod in superiori parte sonat, ipse[ERROR: no reftable 2:] in prosperis benedicit deo. Itaque haec est uoluntas Dei ut in omnibus ipse laudetur et glorificetur.

Haec autem singula apud sanas mentes, quoniam plena leuitatis fatuitatisque uidentur, utique, etiam si cui non dantur aut exhibentur mortuo, non debent animum uiri exacerbare, etiamsi quem extorrem et in aliena terra uita contingerit excedere. Quandoquidem puerorum aut ignauorum proprium uidetur in suo strato mori; uiris uero fortibus magis conuenit in equo uel in naui, in hostili solo occumbere atque locum sepulchri aliquo egregio facinore signare.

Praeterea quoque forti omne solum patriam esse uoluerunt. Vnde interrogatus Socrates cuias nam esset, mundanum se respondit, utpote qui totum mundum patriam sibi diceret. Et quae enim uerior patria terreno homini esse potest quam terra quae, quoniam uniuersa eiusdem rationis est, ut philosophi censent, merito cui una pars congruit et uniuersa congruere diiudicatur.

Ita ergo ex hoc ultimo loco ad utramque partem poteris rationem leuandae aegritudinis inuenire.

Isti loci sunt, quantum mente colligere potui, quibus funebris luctus minuitur. Tamen prudens consolator poterit et aliis casibus eos accommodare; ex omnibus enim his locis poteris diminuere malorum opinionem.[ERROR: no reftable 1:]

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.