Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

III 12 DE TERTIA CONSOLANDI RATIONE

Tertiam rationem curandi aegritudinem[ERROR: no reftable 1:] esse diximus quae angorem queat minuere. Multi enim tales contingunt quos prae uehementia ac magnitudine nec tollere ullo modo queas nec mitigare; proinde sequenti loco laborandum oratori est ut angorem, quem aut auferre aut lenire nequit, reddat saltem minorem[ERROR: no reftable 2:]. Id uero maxime ea ratione consequemur si malum ipsum paruum esse docebimus.[ERROR: no reftable 3:] Paruum autem demonstratur uel in se uel relatum ad aliud. In se paruum declaratur quando id, quod accidit, reuera exiguum esse detrimentum contingit. Quod Iuuenalis amico suo, cui depositum negatum fuerat, persuadere est conatus illo carmine quo ait:

Ponamus nimios gemitus. Flagrantior aequo

non debet esse dolor uiri nec uulnere maior:

tu quamuis leuium minimam exiguamque malorum

particulam uix ferre potes[ERROR: no reftable 1:]

Sic et nos dicere uulgo solemus: "Quid tu faceres si grauiora detrimenta acciperes, quando haec tenuia adeo iniquo fers animo?" Ac si dicatur "Pudere debet uirum leuioribus moueri malis, quandoquidem lugere friuola et tenuia aut insensati est aut nimirum mollis. Siquidem tenuioribus malis exacerbari puerorum est et imbecillium femellarum friuolis moueri.[ERROR: no reftable 1:] Magnorum bonorum interitu aliquando etiam uiri fortes ingemiscunt, sed non absque insigni nota; quanto ergo foediore aduruntur nota qui minima mala in maximis habent, quales sunt illi quos idem poeta paulo post deridet dicens:

Maiore tumultu

planguntur nummi quam funera. Nemo dolorem

fingit in hoc casu, uestem deducere summam et

contentus uexare oculos humore coacto;

ploratur lacrimis amissa pecunia ueris.[ERROR: no reftable 1:]

Hi quidem merito deridentur, quando illarum rerum iactura, quae uel nihil uel omnino parum bonitatis habent uehementius franguntur[ERROR: no reftable 1:] quam eorum quae ueriora sunt bona. Et malum in se paruum ita monstratur.

Collatum uero ad aliud multipliciter doceri poterit exiguum esse secundum quod ad multa potest referri. Comparari enim potest malum uel ad tempus uel ad aliud malum grauius uel ad bonum; ad quodcumque autem horum conferas, semper inuenies unde eius molestiam diminuas. Et primum ex ratione temporis tripliciter, quia aut iusto tempore illatum, aut cito abiturum, aut paulo post necessario futurum.

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.