Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

"Ad ferendum igitur dolorem", ut Cicero ait, "placite atque sedate plurimum profuit toto pectore cogitare quam id honestum sit. Sumus enim natura, ut ante dixi – dicendum enim est saepius – studiosissimi appetentissimique honestatis. Cuius si quando quasi lumen aliquod aspexerimus, nihil est quod, ut eo potiamur, non parati simus et ferre et perpeti. Ex hoc cursu atque impetu animorum ad ueram laudem atque honestatem illa pericula adeuntur in proeliis. Non sentiunt uiri fortes in acie uulnera, uel si sentiunt, sed mori malunt quam tantummodo de dignitatis gradu dimoueri. Fulgentes gladios hostium uidebant Decii cum in aciem eorum irruebant. His leuabat omnem uulnerum metum nobilitas mortis et gloria. Num ingemuisse Epaminondam putas cum sanguine uitam effluere sentiret? Imperantem enim patriam Lacedaemoniis relinquebat quam acceperat seruientem. Haec sunt solacia, haec fomenta summorum dolorum.[ERROR: no reftable 1:]"

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.