Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

III 10 Nonus locus ab honesto

Amplius leue fit malum, immo uel ingens iactura pro lucro computatur, quae in honesto ac digno loco accepta est aut a forti magnaue auctoritate uiro. Hac ratione mortem illorum qui fortissime pro patria, legibus, libertate, honore, dignitate pugnando mortem potius expetendam quam dolendam esse dicere consueuimus. Similiter et fortunarum detrimenta quae iusto[ERROR: no reftable 1:] honestoque periculo sunt accepta. Proinde laudatur illa praeclara ducis Leonidae uox qua commilitones suos ad honestam mortem pro patria oppetendam cohortatus est. "Pergite animo forti," inquit, "Lacedaemonii, hodie apud inferos fortasse cenabimus." Quam animosam adhortationem non minus strenui facto compleuerunt.[ERROR: no reftable 2:]

Praedicatur in toto orbe Codri regis Atheniensium insignis casus; qui se ultro hostibus seruili ornatu mactandum obiecit, cum edictum in castris aduersariorum esset, ne quis regem uulnere appeteret, propterea quod oraculum ex Delphis declarauerat illum uictorem exercitum fore cuius rex in acie occubuisset.[ERROR: no reftable 1:] Quis Curtii, Romani adolescentis nobilissimi interitum felicissimum non appellat, qui cum equo armatus pro salute patriae teterrimum in antrum sponte insiliit? Aut duorum illorum fratrum Carthaginiensium qui Philaeni nuncupabantur digna memoria quanto in honore apud uniuersos habetur, qui uoluntaria morte fines patriae uersus Cyrenas latissime extenderunt?[ERROR: no reftable 2:] Dimitto enumerare gloriosam Epaminondae mortem, Harmodii, Aristogitoni, Themistoclis, Bruti, et aliorum ducum clarissimorum tam Graecorum quam Latinorum nec non etiam barbarorum, cum apud hos omnes non solum duces aut alias singulares personas, uerum etiam et totos exercitus certae morti sese deuouisse legimus et, quae imbecillioris sunt sexus, feminae pleraeque magnanimitate simili uiros aequauerunt; quarum nomina longum esset recensere, nedum[ERROR: no reftable 3:] facta. Tales igitur casus nullus umquam licet ignauissimus aut effeminatissimus luxit aut lamentis est prosecutus, sed potius honoribus laudibusque immensis. Hinc illud Pallantis est:

Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis,

aut leto insigni,

et illud Aeneae ad Lausum:

Hoc tamen infelix miseram solabere mortem:

Aeneae magni dextra cadis.

et illud:

At non, Euandre, pudendis

uulneribus pulsum aspicies nec sospite dirum

optabis nato funus patri. [ERROR: no reftable 1:]

Hac ratione et Xenophon se ipsum est consolatus, cui sollemne sacrificium peragenti cum nuntiatum esset filium eius apud Mantineam in proelio cecidisse, paululum conuersus: "Quonam modo?" interrogauit ac, ubi accepit fortissime pugnantem, coronam capiti reposuit, numina, quibus sacrificabat, testatus maiorem se ex uirtute filii uoluptatem suscepisse quam ex morte dolorem,[ERROR: no reftable 1:] itaque ceptum sacrificium constantissimo animo persoluit.

Simile huic, sed quanto sexu infirmior, tanto uirtute ualidior illa Lacaena mulier fecit, quae postquam accepit nuntium mortis filii strenuissimi, nullos femineos edidit eiulatus, immo nec illacrimata est, uerum laeto constantique uultu respondit: "Diis equidem ingentes ago gratias quod talem genuerim qui mortem ob patriam oppetere non dubitauit.[ERROR: no reftable 1:]"

Hoc animo in iactura suorum et alii multi fuerunt esseque omnes debent qui turpi utilitati honestum damnum anteponunt, uel, ut uerius dicamus, qui illud utilissimum putant quod constat esse honestissimum, nec lucrum ullum absque[ERROR: no reftable 1:] honestate suscipiunt, quippe quam unam et ducem et comitem ipsius recte arbitrantur.

"Ad ferendum igitur dolorem", ut Cicero ait, "placite atque sedate plurimum profuit toto pectore cogitare quam id honestum sit. Sumus enim natura, ut ante dixi – dicendum enim est saepius – studiosissimi appetentissimique honestatis. Cuius si quando quasi lumen aliquod aspexerimus, nihil est quod, ut eo potiamur, non parati simus et ferre et perpeti. Ex hoc cursu atque impetu animorum ad ueram laudem atque honestatem illa pericula adeuntur in proeliis. Non sentiunt uiri fortes in acie uulnera, uel si sentiunt, sed mori malunt quam tantummodo de dignitatis gradu dimoueri. Fulgentes gladios hostium uidebant Decii cum in aciem eorum irruebant. His leuabat omnem uulnerum metum nobilitas mortis et gloria. Num ingemuisse Epaminondam putas cum sanguine uitam effluere sentiret? Imperantem enim patriam Lacedaemoniis relinquebat quam acceperat seruientem. Haec sunt solacia, haec fomenta summorum dolorum.[ERROR: no reftable 1:]"

– et paulo post:

Omninoque omnes clari nobilitatique labores contemptu fiunt etiam tolerabiles. Videmusne ut apud quos eorum ludorum, qui gymnici nominantur, magnus honos sit, nullum ab his, qui in id certamen descendant, deuitari dolorem. Apud quos autem uenandi et equitandi laus uiget, qui hanc petescunt, nullum fugiunt dolorem. Quid de nostris ambitionibus, quid de cupiditate honorum loquar; quae flamma est per quam non cucurrerint hi qui haec olim punctis singulis colligebant? Itaque semper Africanus Socraticum Xenophontem in manibus habebat, cuius imprimis laudabat illud quod diceret eosdem labores non esse aeque graues imperatori et militi, quod ipse honos laborem leuiorem faceret imperatori.[ERROR: no reftable 1:]

Ex his igitur satis perspicuum esse potest qua re et quo modo uniuersae aerumnae cunctique labores et dolores, si honestate condiantur, animis egregiis dulcescunt facilesque fiunt. Hinc Cicero ad Lentulum ait:

Illustrabit, mihi crede, tuam dignitatem hominum iniuria.[ERROR: no reftable 1:]

Et Ouidius uxorem aptissime consolatur:

Nec tibi, quod saeuis ego sum Iouis ignibus ictus,

purpureus molli fiat in ore pudor.

Sed magis in curam nostri consurge tuendi

exemplumque mihi coniugis esto bonae,

materiamque tuis tristem uirtutibus imple:

ardua per praeceps gloria uadit iter.

Hectora quis nosset felix si Troia fuisset?

Publica uirtutis per mala facta uia est.

Ars tua, Typhi, iacet si non sint aequore fluctus,

si non sint homines ars tua, Phoebe, iacet.

Quae latet inque bonis cessat non cognita rebus,

apparet uirtus arguiturque malis.

Dat tibi nostra locum tituli fortuna caputque

conspicuum pietas quae tua colat, habet.

Vtere temporibus quorum nunc minime freta es

et patet in laudes area magna tuas.[ERROR: no reftable 1:]

Quo carmine uide quaeso quam prudenter uxoris aerumnas leuat atque ad alias etiam grauiores fortiter ferendos scite armat, declarando ex his ipsius calamitatibus amplissimam dari materiam, in qua uirtus eius cognoscatur eluceatque si casibus mariti non frangatur; quin immo ipsi in tantis necessitatibus constituto operam suam uiriliter nauare non cessauerit. Sic et nos mulieri uiro suo orbatae aut filio, cui parens ademptus est, dicere consueuimus: "Venit tempus in quo tua uirtus cognoscetur et quid ualeas ostendatur; hucusque alterius ope tutatus gubernatusque uixisti securus, nunc tibi in te ipso spes omnis relicta est: fac te uirum probes. Tempestas gubernatorem et stricta acies militem probat. Vir quoque fortis miseria examinatur."

Hae consolationes omnes ad laudem inuitant, habentque locum dumtaxat in publicis aut apertis casibus, et qui in conspectu populi sunt constituti; ceterum quid de priuatis occultisque dicemus malis et quae intra cubiculum uel domus uel cordis patimur? Sed consolatori sapienti nec in his quidem consolandi deerit ratio.

Nam etsi homo ex suis aduersitatibus nihil aliud referat emolumenti, illud tamen unum ac maximum esse debet ut per tolerantiam malorum potissimam uirtutum fortitudinem acquirat. Quam procul dubio nemo umquam nisi multis grauioribus perpessis malis assequi potuit. Vnde Seneca recte aegrotum est consolatus dicens:

Non in mari tantum aut in proelio uir fortis apparet; exhibetur et in lectulo uirtus.[ERROR: no reftable 1:]

Nec te moueat quod uirtus tua in obscuro degit nec per ora populi uolitet; eo enim, ut santissime[ERROR: no reftable 1:] ait Cicero, pulchrior est et magis integra si uacet populo, neque plausum captans se tamen ipsa delectet, neque ullum theatrum uirtute et conscientia maius est.

Sic ergo, ut diximus, honestate mala tolerabiliora fiunt.

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.