Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quod si ita est, locus ergo a necessitate praecipue ad mitigandum laborem erit accommodatus; ut ostendas quam stultum sit iniquius ferre eas res quas aliter tenere non uales. Ideo Seneca ait: Stultum est timere quod uitare non possis, et Hieronymus ad Tyrasium: Non tam grauiter eos casus feramus quos nullo modo euitare possimus. [ERROR: no reftable 1:] Ex hac ratione apud Vergilium uxor Aeneam increpat frustra lacrimantem: Quid tantum iuuat insano indulgere amori, o dulcis coniunx?[ERROR: no reftable 1:] Ex hoc genere et illud Terentianum est: quando non potest fieri id quod uis, id uelis quod possis.[ERROR: no reftable 1:] Hinc est et quod uulgo lamentanti flentique dicimus: "Quid tandem facies? Iam actum est; restitui res nequit. Pone inanes lacrimas", aut "Siquid lacrimis recuperari restaurariue potest, multi praesto erunt qui te maxima earum copia iuuabunt". Hac ratione comicus Graecus usus est cum inquit: Si malorum medicamentum lacrimae essent semperque flens a labore quiesceret, aurum pro lacrimis penderemus; nunc uero molestiae has nec respiciunt nec intendunt, here, sed siue fleas siue non, eandem tamen ingrediuntur uiam.[ERROR: no reftable 1:] Ista atque alia eiusmodi apud prudentes animos multum angorem sedare consueuerunt.
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.