Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Cum te matris utero natura produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi meisque
opibus foui et, quod te nunc impatientem nostri facit, fauore prona indulgentius
educaui, omnium, quae mei iuris sunt, affluentia et splendore circumdedi. Nunc
mihi retrahere manum libet; habes gratiam uelut usus alienis. Non habes ius
querelae tamquam prorsus tua perdideris; quid igitur ingemiscis? Nulla tibi a
nobis illata est uiolentia. Opes honores ceteraque talium mei sunt iuris; dominam
famulae cognoscunt: mecum ueniunt, me abeunte discedunt. Audacter affirmem si tua
forent, quae amissa conquereris, nullo modo perdidisses.[ERROR: no reftable 1:]
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
|