Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Haec atque eiusmodi pleraque uiris doctis et in sacris[ERROR: no reftable 1:] litteris philosophiaque eruditis factu facilia erunt, siquidem hi soli sunt qui et cognoscere et docere queunt quae uera bona sint aut mala. De aliis uero quam uerum illud est poetae:

Omnibus in terris quae sunt a Gadibus usque

Auroram et Gangem, pauci dignoscere possunt

vera bona, atque illis multum diuerse, remota

erroris nebula. Quid enim ratione timemus

Aut cupimus? Quantum dextro pede concupis ut te

conatus non paeniteat uotique peracti?[ERROR: no reftable 1:]

et subiungit:

Nocitura toga, nocitura petuntur

militia et torrens dicendi copia multis

et sua mortifera est facundia, uiribus ille

confisus periit admirandisque lacertis,

sed plures nimia congesta pecunia cura

strangulat[ERROR: no reftable 1:]

Quae singula postea iuxta ueram philosophiae rationem latius prosequitur. Hinc et ille satyrorum egregius ad doctrinam Cornuti philosophi magistri sui inuitans alios inquit:

Petite hinc puerique senesque

finem animo certum miserisque uiatica canis.[ERROR: no reftable 1:]

Quae neglecta, ut recte ait Horatius, aeque pueris senibusque nocebunt, et quae adepta pauperibus proderunt, locupletibus aeque,[ERROR: no reftable 1:] et ex quibus ipse fatetur se magnam commoditatem ingensque solacium suscipere. Idcirco intulit:

Restat ut his ego me ipse regam solerque elementis,

hoc est philosophicis institutis, quibus (ut idem testatur)

nemo adeo ferus est qui non mitescere possit

si modo culturae patientem commodet aurem.

– unde et paulo post deridet eos qui maxima credunt

esse mala exiguum censum turpemque repulsam.[ERROR: no reftable 1:]

Proderit itaque ad hanc primam consolandi rationem, quam septem in partes distribuimus, philosophorum, theologorum, satyrorum, historicorumque lectio; quoniam ex aliis rationes, ex aliis exempla affatim sumere poteris ad conuincendos multos[ERROR: no reftable 1:] mortalium errores, qui inani splendore et fuco mendacissimo illecti in bonis illud dicunt quod minime est bonum, et rursum, quod est bonum, malum arbitrantur.

Quod optime intelligens Cicero ita scribit:

Nos omnia aduersa cum eminentia metu augentes, tum maerore praesentia rerum naturam quam errorem nostrum damnare maluimus.

Sed et huius culpae et ceterorum uitiorum peccatorumque nostrorum omnis a philosophia correptio petenda est. Cuius in sinum cum a primis aetatis nostrae temporibus uoluntas studiumque impulisset nos, his grauissimis casibus in eundem portum, ex quo eramus egressi, magna iactati tempestate confugimus. O uitae philosophia dux, o uirtutum indagatrix expultrixque uitiorum! Quid non modo nos, sed etiam omnis uita hominum sine te esse potuisset? Tu urbes peperisti, tu dissipatos homines in societatem uitae conuocasti, tu eos inter se primo domiciliis, deinde coniugiis, tu litterarum et uocum communione iunxisti, tu inuentrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti; a te opem petimus, tibi nos ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus.[ERROR: no reftable 1:]

Idem tu si cum Cicerone facere uolueris, tuae curae relinquo. Nos uero satis nunc pro modulo nostro dixisse uidemur, praeceptionesque congruas posuisse, quibus consolator dabit operam maerorem lugentis funditus tollere. Diximus enim id fieri posse si illud, quod quempiam angit, bonum esse ostendatur et non malum; quo modo autem id consequi possimus, septem rationibus monstrauimus. Nunc ad reliqua pergamus.[ERROR: no reftable 1:]

Vade retro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.