Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Nec mirum quidem quoniam, ut Gregorius sapientissime docet, diues
omnis semper curru uehitur quattuor uitiorum rotis reuoluto, pusillanimitate,
inhumanitate, contemptu Dei, mortisque obliuione. Trahitur autem duobus bobus,
tenacitate ac rapacitate: vis aurigam cognoscere, ipse est habendi ardor. Huic tam
insigni triumphatori omnis cupiditatum acclamat turba[ERROR: no reftable 1:]
eumque ouantem usque ad Ditis palatia producit. Mortuus est enim diues
et sepultus in inferno; nam caelos scandere non speret, cum ueritas dicat[ERROR: no reftable 2:] possibilius esse camelo foramen acus
penetrare quam diuiti caelos ascendere.
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
|