Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Sexto loco diximus posse probari malum non esse illud quod multi sapientes uiri concupiscunt aut concupierunt. Neque enim uerisimile uidetur sapientes uiros aliud quam bonum expetere,[ERROR: no reftable 1:] quandoquidem sapientes non essent si, quod cognoscerent malum, tamen appeterent: appetitio namque testimonio philosophorum nisi boni esse nequit et praesertim sapientum, qui falli non consueuerunt. Videmus autem uiros et quidem sapientissimos sanctissimosque mortem optasse, ut hunc ipsum, cuius iam meminimus, Socratem, qui Apollinis iudicio sapiens est[ERROR: no reftable 2:] appellatus. Hanc Zeno libens amplexus est, hanc Theramenes in poculo a triginta Athenarum tyrannis oblatam laetus hausit epotoque ueneno pateram excussit atque illam subridens publico tradidit seruo dicens: "Defer hanc ad Critiam, cui eam propinaui." Erat autem hic Critias ex omnibus tyrannis crudelissimus, qui diuino iudicio breui eum consecutus est.[ERROR: no reftable 3:] Et Lacedaemonius ille qui auiditate ad mortem properabat, cui dictum ab inimico est cum duceretur ad supplicium: "Legesne Lycurgi contemnis?" quod hilaris pergeret, respondit: "Ego uero illis ingentes ago gratias quae me ea poena multauerunt quam sine mutuatione et sine usura possem dissoluere."

Sed quid in recensendis nominibus huiusmodi uirorum tempus tero, cum nullus fere umquam sapientum fuerit, qui mortem uel magnopere non optauerit dilatam uel oblatam lubens non exceperit.[ERROR: no reftable 1:] Quod quidem et sanctis omnibus usu uenisse cognouimus; nam legimus Heliam his uerbis Dominum obsecrasse:

"Sufficit mihi Domine. Tolle quaeso hanc animam a me; numquid ego melior sum patribus meis."[ERROR: no reftable 1:]

Psalmistae quoque sacri haec uox est:

"Heu me, quia incolatus meus prolongatus est habitare cum habitantibus Cedar."[ERROR: no reftable 1:]

Quid putas hic cupiebat, qui longiorem querebatur uitam, aliud quam mortem?

Paulo quoque eadem mens fuit cum ait: "Cupio dissolui et esse cum Christo."[ERROR: no reftable 1:]

Et ille gloriosissimus pontifex Martinus quid aliud optabat, cum dicebat:

"Tolle, obsecro, Domine, iam me, uerumtamen si populo tuo sum necessarius, non recuso laborem."[ERROR: no reftable 1:]

Denique nullus sanctorum umquam fuit qui mortem et precatus et cupide non sit et amplexus.[ERROR: no reftable 1:] Quod nimirum apertissimum maximumque potest esse argumentum mortem bonam esse et minime malam. Hac eadem ratione et paupertatem, tormenta, plagas, ceterasque miserias bonas poteris insinuare, quippe quas multi sapientissimi maximique uiri uel sponte assumpserunt uel illatas laeti susceperunt.

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.