Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Sexto loco diximus posse probari malum non esse illud quod multi
sapientes uiri concupiscunt aut concupierunt. Neque enim uerisimile uidetur
sapientes uiros aliud quam bonum expetere,[ERROR: no reftable 1:] quandoquidem sapientes non essent si,
quod cognoscerent malum, tamen appeterent: appetitio namque testimonio
philosophorum nisi boni esse nequit et praesertim sapientum, qui falli non
consueuerunt. Videmus autem uiros et quidem sapientissimos
sanctissimosque mortem optasse, ut hunc ipsum, cuius iam meminimus, Socratem, qui
Apollinis iudicio sapiens est[ERROR: no reftable 2:] appellatus. Hanc Zeno libens amplexus
est, hanc Theramenes in poculo a triginta Athenarum tyrannis oblatam laetus hausit
epotoque ueneno pateram excussit atque illam subridens publico tradidit seruo
dicens: "Defer hanc ad Critiam, cui eam propinaui." Erat autem hic Critias ex
omnibus tyrannis crudelissimus, qui diuino iudicio breui eum consecutus est.[ERROR: no reftable 3:]
Et Lacedaemonius ille qui auiditate ad mortem properabat, cui dictum ab
inimico est cum duceretur ad supplicium: "Legesne Lycurgi contemnis?" quod hilaris
pergeret, respondit: "Ego uero illis ingentes ago gratias quae me ea poena
multauerunt quam sine mutuatione et sine usura possem dissoluere."
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
|