Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Nos nunc ad quintum locum ueniamus qui germanus omnino est huic quem modo attigimus. Est enim quintus locus quo probatur casus aliquis malus non esse si declarabitur eorum, quaecumque secum adducit, bona esse uniuersa; siquidem diuina pariter et naturae lege sententia stabilitum est non posse a mala arbore bonos fieri fructus, nec ullum malum parere bonum; nascitur enim semper in legitima procreatione simile ex simili. Si igitur tam ex morte quam ex aliis casibus, quos imprudentes homines infortunia appellant, multa et ingentia bona prouenire explicabimus, facile ab his mali notam diluemus. Quod quidem in singulis horum non magno negotio assequi poteris si magis oculum ad bona animi, quae uera bona sunt, intenderis. Inuenies enim ab illis omnibus fructum afferri uberrimum mirificumque prouentum.[ERROR: no reftable 1:]

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.