Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

II 9 Quartus locus a nocumento

Quarto igitur loco docebimus illud, quod quis patitur, malum non esse, si ostendemus id mali afferre nihil. Non enim recte uidetur malum nuncupari quod malitiae attulit nihil; si namque malum per malitiam est malum, ubi malitiae nihil est, nec mali quicquam profecto erit; aut quis sanae mentis illud dulce dixerit, quod omnis dulcedinis expers est? Sic certe nec ille prudens esset qui malum illud diceret in quo malitiae uel parum nequiret monstrare.[ERROR: no reftable 1:] Atqui perspicuum in morte est nihil malitiae residere, ut Cicero in prima Tusculanarum quaestionum doctissime optimeque probat. Vnde ergo mors appellabitur mala? Similiter nec in paupertate nec dignitatis rerumque amissione nec in dolore aliquo pars malitiae ulla inhabitat; laboris fortasse, praecipue in hoc postremo, plurimum. Vnde Posidonium philosophum, cum uehementius dolore articulorum laboraret et quasi facibus admotis crebrius ureretur, saepius dixisse ferunt:

Nihil agis, dolor, quamuis sis molestus, numquam tamen confitebor te esse malum.[ERROR: no reftable 1:]

De qua ratione multa a Cicerone in secunda Tusculanarum quaestionum egregie ac praeclare dicta reperies.[ERROR: no reftable 1:]

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.