Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Cum te matris utero natura produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi meisque opibus foui et, quod te nunc impatientem nostri facit, fauore prona indulgentius educaui, omnium, quae mei iuris sunt, affluentia et splendore circumdedi. Nunc mihi retrahere manum libet; habes gratiam uelut usus alienis. Non habes ius querelae tamquam prorsus tua perdideris; quid igitur ingemiscis? Nulla tibi a nobis illata est uiolentia. Opes honores ceteraque talium mei sunt iuris; dominam famulae cognoscunt: mecum ueniunt, me abeunte discedunt. Audacter affirmem si tua forent, quae amissa conquereris, nullo modo perdidisses.[ERROR: no reftable 1:]

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.