Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
si illi nos laudent quibus placere peccatum est, quidue obest si uituperent? Cur
non uituperatio plus prodest quam obest laudatio? Audiamus modo quod ille uas
electionis et doctor gentium dicat et quo nos, ne hominibus placere uelimus,
hortatur exemplo: "Si hominibus", inquit, "placerem, Christi seruus non essem."
Vnde nulli dubium est eos Christo seruire non posse qui hominibus optant potius
quam Christo placere; contenti ergo interim simus hominibus displicere, tantum ut
Christo placeamus; nec eorum laudibus oblectemur qui non alios quam sibi similes
laudare consueuerunt.[ERROR: no reftable 1:]
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
|