Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

II 17 Contra cupidos laudis

Quod si dicas "Famam tamen et gloriam uiro sine culpa quaerere semper concessum fuit, quippe qua nec dulcius nec suauius quicquam in uita humana esse potuit," – proh pudor! miserandam hominum mentis caecitatem[ERROR: no reftable 1:], quae numquam in se curant descendere, aut quales ipsi sint diligentius examinare, atque ita se componere ut innocentiae integritatisque suae conscientia ualeant gaudere! Non nos, ubi sumus, miseri quaerimus: circum fora uolitamus, uulgi insani ora insaniores oberramus, ex illis pendemus hiantes, in illis nos futiles quaerimus; quales quantique apud ea resideamus, primis in uotis habemus.[ERROR: no reftable 2:] Non curo si mille ulceribus morbidum iecur putrescat, modo me popellus probum dicat uel egregium. O admirabilem sapientiam, o sanctimoniam singularem, quae fabrorum, cerdonum, pastorum, rusticorumque iudicio stabilitur, quae tantum et ponderis et diuturnitatis habet, quantum insano uulgo et plebeculae omni folio uolubiliori collibuerit! En tibi egregium sapientem, qui nisi uolentibus fatuis sapiens esse nequit; en sanctissimum uirum nefaria impudentia consecratum; en uenerandam probitatem turpissimo[ERROR: no reftable 3:] scelere comparatam, quae, quam primum flagitiosi uoluerint, improba esse incipiet!

At non talis erat qui dicebat Oleum peccatoris non impinguabit caput meum.[ERROR: no reftable 1:] Optime enim nouerat quod scriptum est:

Vae uobis diuitibus, qui habetis consolationem uestram. Vae uobis, qui saturati estis, quia esurietis. Vae uobis, qui ridetis et iocatis, quia lugebitis et flebitis. Vae cum benedixerint uobis homines,[ERROR: no reftable 1:]

quoniam nemo laudat nisi quae diligit; homines autem mundani, nisi quae mundi sunt, aliud diligunt nihil; porro qui mundi est, non est dei. Nonne uides hac eadem ratione uae et illis esse, qui a malis cupiunt laudari, siquidem qui scelestorum laudem affectat, se quoque scelestum esse manifeste profitetur. Hinc ille cui dictum est: "Male de te locuntur homines", sapientissime respondit: "Si boni mouerer quidem, sed boni male loqui nesciunt. Sin mali equidem gaudeo, quippe quibus displicere magna laus est."[ERROR: no reftable 1:] Sed adde quod prudenti bonorum etiam laudatio quaerenda non est, ne illud ex euangelio referatur: "Recepisti mercedem tuam."[ERROR: no reftable 2:]

Quid ergo nobis prodest, ut sancte monet Hieronymus,

si illi nos laudent quibus placere peccatum est, quidue obest si uituperent? Cur non uituperatio plus prodest quam obest laudatio? Audiamus modo quod ille uas electionis et doctor gentium dicat et quo nos, ne hominibus placere uelimus, hortatur exemplo: "Si hominibus", inquit, "placerem, Christi seruus non essem." Vnde nulli dubium est eos Christo seruire non posse qui hominibus optant potius quam Christo placere; contenti ergo interim simus hominibus displicere, tantum ut Christo placeamus; nec eorum laudibus oblectemur qui non alios quam sibi similes laudare consueuerunt.[ERROR: no reftable 1:]

Et hoc modo ostendendo contrarium illius quod dolemus malum esse commutamus in animo auditoris illam, quam conceperat, mali opinionem, atque ita et aegritudinis totam subuertimus sedem. Similiter faciendum est si quando quempiam bonis dolere accidat alienis, ut inuidis contingere solet. Persuadeamus illa bona non esse, sicuti fecit Seneca quando est illum consolatus qui aegre ferebat quendam magna comitatum caterua incedere; "Mel", inquit, "muscae sequuntur, cadauera uel mures uel lupi, frumenta formicae; praedam sequitur ista turba, non hominem."[ERROR: no reftable 1:] Quibus uerbis egregie declarauit illum honorem non esse inimico illius exhibitum, sed diuitiis ad quas illa turba intenta anhelabat.

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.