Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

II 15 Contra auaritiam et de paupertate

Alii etiam casus aliaque infortunia hac ratione bona docebuntur: utpote si paupertatem bonam persuadere uoluerimus[ERROR: no reftable 1:] apponamus ante oculos sollicitudines, molestias, tormenta, calamitates, clades, mortes, et alias miserias quas diuites pati consueuerunt. Quod Horatius in primo sermone pulchre attigit:

At bona pars hominum decepta cupidine falso

"Nil satis est", inquit, "quia tanti quantum habeas sis."

Quid facias illi? Iubeas miserum esse, libenter

quatenus id facit, ut quidam memoratur Athenis

sordidus ac diues populi contemnere uoces

sic solitus: "Populus me sibilat, at mihi plaudo

Ipse domi, simul hac nummos contemplor in arca."

Tantalus a labris sitiens fugientia captat

flumina; quid rides? Mutato nomine de te

fabula narratur: congestis undique saccis

congeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.

Nescis quo ualeat nummus, quem praebeat usum?

Panis ematur, holus, uini sextarius, ad

quis humana sibi doleat natura negatis.

An uigilare metu exanimem noctesque diesque

formidare malos fures incendia seruos

ne te compilent fugientes[ERROR: no reftable 1:]

Haec enim sunt continua diuitis studia, hae praecipuae curae quibus incessanter coquitur. "Ardet namque", ut inquit Gregorius, "aestu concupiscentiae et multiplici custodiae cura; si potentiorem uidet, timet raptorem; si inferiorem, suspicatur furem." Ac infelix tot mala sustinet quot in caelo sunt sidera, et cum omnia habeat, se ipsum non habet; ab illo quippe possidetur cuius se putat possessorem, et cui imperare credit, illius saeuissimam tolerat tyrannidem. Siquidem diues omnis statim sub auaritiae miserandum iugum[ERROR: no reftable 1:] mittitur, illi se totum dedit, illius leges ad unguem exequitur et eas uiolare maximum nefas ducit, alios cibos non capit nisi quos ipsa iusserit. Si atrum proponit panem, uorat infelix dicens:

"Hoc bene sic" tunicatum cum sale mordens

cepe et farratam pueris plaudentibus ollam

pannosa faecem morientis sorbet aceti.[ERROR: no reftable 1:]

Quamuis enim mucidum ei offerat uinum, bibit tamen miser, licet clausis oculis aut contracto supercilio.[ERROR: no reftable 1:] Iure hesterno carnibusque rancidis metuit [ERROR: no reftable 2:] saturari, largiri autem inopi socio uel pauxillum cauet ac si esset capite interminatum. Dormit quoad auaritia iusserit, quiescit quantum ipsa indulget, uestit, spatiatur, ludit, ambulat, laborat, sedet, denique omnia pro imperio cupiditatis facit. Nec speres hanc militiam infortunatam posse etiam decrepita senectute emereri: immo quanto senesces magis, tanto abs te duriora exiget seruitia, durioribusque[ERROR: no reftable 3:] grauabit oneribus. Quae expertus Maronis amicus Gallus honestissimo carmine ex persona senis uoluit deplorare.

Quid mihi diuitiae? Quarum si demeris usus

quamuis largus opis semper egenus ero,

immo etiam partis poena est incumbere rebus,

quas cum possideas est uiolare nefas:

non aliter sitiens uicinas Tantalus undas

captat et appositis abstinet ora cibis.

Efficior custos rerum magis ipse mearum

conseruans aliis quae periere mihi

sicut in auricomis dependens plurimus ortis

peruigil obseruat non sua poma draco.

Hinc me sollicitum torquent, sunt omnia curae,

hinc requies animo non fuit ulla meo.

Quaerere quae nequeo semper retinere laboro

et retinens semper nil tenuisse puto.[ERROR: no reftable 1:]

Nec mirum quidem quoniam, ut Gregorius sapientissime docet, diues omnis semper curru uehitur quattuor uitiorum rotis reuoluto, pusillanimitate, inhumanitate, contemptu Dei, mortisque obliuione. Trahitur autem duobus bobus, tenacitate ac rapacitate: vis aurigam cognoscere, ipse est habendi ardor. Huic tam insigni triumphatori omnis cupiditatum acclamat turba[ERROR: no reftable 1:] eumque ouantem usque ad Ditis palatia producit. Mortuus est enim diues et sepultus in inferno; nam caelos scandere non speret, cum ueritas dicat[ERROR: no reftable 2:] possibilius esse camelo foramen acus penetrare quam diuiti caelos ascendere.

Hic mihi cum Iacobo exclamare libet:

Agite nunc, diuites, et plorate ululantes in miseriis uestris, quae aduenient uobis; diuitiae uestre putrefactae sunt et uestimenta uestra a tineis comesta; aurum et argentum uestrum aeruginauit et aerugo eorum in testimonium uobis erit et manducabit carnes uestras sicut ignis. Thesaurizastis uobis iram in nouissimis diebus.[ERROR: no reftable 1:]

Et si haec uana putatis, ut soletis harum rerum falso splendore decepti et execrati, considerate saltem, miseri, quot cernitis locupletes sedulo insidias pati, quot discrimina adire, quot subire molestias doloresque, quot uidetis quotidie ob diuitias in tyrannorum foedissimis macerari carceribus, quot a piratis, latronibus, praedonibus propter opes cruciantur necantur[ERROR: no reftable 1:] et iugulantur, quot audistis et uidistis ob amissas pecunias mortem sibi turpissimam consciuisse aut ignominiosissimo dolore uita excessisse!

Refert Hermippus Graecus Menippum cynicum cum uidisset pecuniam, quam magno studio male comparauerat, dolo ereptam, prae acerbitate laqueo uitam finisse. Narrant quoque fide digni historiarum scriptores, quod etiam Vergilius attigit, Pigmalionem Sychaeum auunculum suum eundemque generum sine respectu pietatis occidisse cupientem ei thesauros, quos eum reconditos tenere acceperat, auferre,[ERROR: no reftable 1:] a Polymnestore autem rege Traciae Polydorum regis Priami filium cupidine auri, quod ei Priamus una cum filio crediderat, impiissime necatum. Venerant ad Antigonum Gallorum legati componendae pacis gratia, quos rex opulentissime pro sua magnificentia excipere cupiens ac honorare magnam uim auri atque argenti mensis exposuit; illi eius desiderio capti simul et spe praedae accensi infensiore animo, quam uenerant, discesserunt, suosque ad tam diuitem praedam magnis instigant studiis, congressos[ERROR: no reftable 2:] uix maxima caede Antigonus pacificauit. Ita aurum et Antigonum in discrimen omnium fortunarum et Gallos ad illud[ERROR: no reftable 3:] aspirantes in necem magnam adduxit. Alexandro nihil aliud dicitur Darium totumque orientem suppeditasse quam nimiae barbarorum deliciae; quippe quis Macedones, postquam gustauerunt, ueluti canes sagacissimi odorata semita obliti coniugum ac liberorum et tam longae difficilisque militiae immemores eorum inhaerentes uestigiis nusquam absistebant donec optata praeda potirentur.

Pulchra uineae possessio Naboth morte condemnauit. Nimiae opes Sodomitas igni sempiterno tradiderunt. Nonne et Gedeon, quem pauperem angelus uisitauerat, legimus successu fortunarum elatum a beniuolentia Dei excidisse; nonne Ieroboam, qui primus adolescens bonae indolis et industrius dicebatur, regias opes adeptus preuaricatus est fabricatoque aureo uitulo grauiter Deum offendit? Et Salomoni magis rerum habundantia[ERROR: no reftable 1:] nocuit quam profuit sapientia. Cur ita? Nempe domini testimonio spinae sunt diuitiae[ERROR: no reftable 2:] bonumque semen excrescere non sinunt, sed suffocant et obruunt. Verum dices, fuerunt tamen diuites plerique dilecti amicique dei, ut Abraham, Isaac, Iacob, Ioseph, Dauid, Ezechias, Constantinus, duoque gloriosissimi Vngariae reges Stephanus eiusque filius Ladislaus, et alii tam cum magistratu quam priuati uiri santissimi complures. Minime, inquam, aliquis horum diues fuit, licet omnes habundauerint[ERROR: no reftable 3:] rerum plurima substantia. Neque enim diuitem facit exuberans census et larga opum copia, sed animus his deditus et deuinctus, qualis illorum erat nemini. Singuli enim illud propheticum sequebantur consilium: Diuitiae si affluant, nolite cor apponere.[ERROR: no reftable 4:]

Proinde et Dauid, tametsi amplissimum teneret imperium, pauperem se tamen et inopem ubique appellat et iure quidem, quoniam diuitias omnes non pluris quam lutum pendebat.

Hoc si tu quoque feceris, in amissione rerum tuarum consolatione non indigebis. Nemo enim, ut alias diximus, iacturam illius rei dolere potest, quam non diligit.

Ita igitur paupertas ex contrario diuitiarum malo bona esse astruitur. Hoc modo et Boethius, ut fortunam prosperam malam esse doceret, aduersae fortunae multas utilitates prudentissime explicauit dicens:

illa semper spe felicitatis, cum uidetur esse blanda, mentitur. Haec semper uera est cum se instabilem mutatione demonstrat. Illa fallit, haec instruit; illa mendacium spe bonorum mentes fruentium ligat, haec cognitione fragilis felicitatis absoluit. Itaque illam uideas uentosam fluentem suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et ipsius seueritatis exercitatione prudentem. Postremo illa felix a uero bono deuios blanditiis trahit, aduersa plerumque uera ad bona reduces unco retrahit. An hoc inter minima aestimandum putas quod amicorum tibi fidelium mentes haec aspera, haec horribilis fortuna detexit? Haec tibi certos sodalium uultus ambiguosque secreuit. Discedens suos abstulit, tuos reliquit; quanti hoc, integer cum tu uidebaris tibi fortunatus, emisses. Nunc amissas opes quaere; quod pretiosissimum est genus diuitiarum, amicos inuenisti.[ERROR: no reftable 1:]

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.