Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

I 7 Antidotum illorum qui rebus terrenis nimium sunt dediti

Nunc dicamus qua praecipue ratione illi dolore leuantur qui summum bonum in fragilibus caducisque rebus posuerunt, quos sui nimios amatores[ERROR: no reftable 1:] appellauimus. Amatores ergo nimii externorum bonorum erudiantur, ut cognoscant quam iniurii sibi[ERROR: no reftable 2:] sint qui, cum ad dominandum ceteris omnibus sint procreati, se ipsos sponte tam foedae miserandaeque subiciant seruituti illisque famulentur, quibus imperare oportebat.

"Nam si omne cuiusque bonum," ut praeclare ait Boethius, "eo, cuius est, constat esse pretiosius, cum uilissima rerum uestra bona esse iudicatis, eisdem uosmet ipsos uestra existimatione submittitis, quod quidem haud inmerito cadit. Humanae quippe naturae ista conditio est ut tantum, cum se cognoscit, ceteris rebus excellat; eadem tamen infra bestias redigatur si se nosse desierit; nam ceteris animantibus sese ignorare natura est, hominibus uero uitio uenit. Quam uero late pateat hic error uidetur qui ornare aliquid posse ornamentis existimatis alienis. At id fieri nequit; nam si quid ex appositis luceat, ipsa quidem, quae sunt apposita, laudantur, illud uero his tectum atque uelatum in sua nihilo minus foeditate perdurat."[ERROR: no reftable 1:]

Ad haec procurandum est ab animo eorum illarum rerum amorem abducamus, ut, si beniuolorum quis uel interitum uel discessum dolet, proderit aliquando, si commode fieri poterit, illos, ob quos ipse tantam maestitiam assumit persuadere ei in amore minime respondisse, nec meritos esse, de quibus adeo uehemens sollicitudo capiatur; ut apud Mantuanum fecit Apollo:

"Galle, quid insanis?" inquit; "tua cura Lycoris

perque niues alium perque horrida castra secuta est."[ERROR: no reftable 1:]

Quibus uerbis prudenter ei insinuare uoluit intelligat se ab illa neglectum esse ac spretum, ut potius odio sit persequenda quam desiderio[ERROR: no reftable 1:]. Valebit ergo hic, quantum salua pietate fieri potest, locos odii abhominationis inuidiae ac indignationis attingere et illis animum auditoris alienare, ut Ouidius in libello de remedio amoris egregie fecit, quibus de rebus omnibus plenius suis locis disputauimus.

Porro, si bona fortunae fuerint, quibus, quorum iacturam uel detrimentum aegro animo ferunt, amorem illorum ab animo maestorum subtrahemus si persuadebimus bona non esse, quin potius, si liquidius discutere uoluerimus mala, ut in eo loco, quem paulo ante adduximus, e uestigio subiecit Boethius:

Ego uero nego illud bonum esse quod nocet habenti. Num id mentior? Minime, inquies. Atqui diuitiae possidentibus persaepe nocuerunt, cum pessimus quisque eoque alieni magis auidus, quicquid usquam auri gemmarumque est, se solum, qui habeat, dignissimum putat.[ERROR: no reftable 1:]

Vbi ostendere uoluit Boethius diuitias bonas non esse cum quod nocent habenti, tum quod earum potestas etiam pessimis datur, quorum neutrum accideret si diuitiae uera bona essent: nam quod uere bonum est et nouit nocere nemini, id enim malo proprium est; et apud malum pernoctare nescit, quoniam natura secreta sunt nec ea fas est ulla ratione permisceri;[ERROR: no reftable 1:] ex pauperibus plerosque probos inuenias, ex diuitibus admodum paucos; quod est unde diuitiae bonae possint appellari. Ego uero sicuti illum minime dixerim candorem, quo splendere potest nihil, itidem nec bonum cuius accessu fieri melius potest nihil. Sed hic mihi forsan aliquis illud satyri opponet:

Haud facile emergunt quorum uirtutibus obstat

res angusta domi.[ERROR: no reftable 1:]

Quo carmine asserit poeta inopiam difficillimum esse obstaculum illis, qui per uirtutem ad altiora scandere nituntur. Valent ergo diuitiae, quoniam uiros praeclaros reddunt, potestatemque ac facultatem bene gerendi suppetunt sine quibus multae clarissimae uirtutes interirent, ut puta liberalitas, munificentia, et, quod praestantissimum est pietatis munus, ipsa elymosina.

Ad haec singula respondere facile poterimus. Namque illud satyricum falsitatis arguit primum Socrates, Diogenes, Democritus, et alia turba philosophorum insignis, quos paupertas et omnium fortunarum contemptus illustres fecit. Item ex nostris prophetarum paene omnes, apostoli, martyres, monachi, et fere sanctorum uniuersi, quos omnes nulla res admirabiliores quam omnium diuitiarum abiectio fecit. Et Saluator non diuites, sed pauperes beatos dixit.[ERROR: no reftable 1:] Nam quod ad munificentiam liberalitatem ac elymosinam spectat, uera quidem essent, quae dicta sunt, si uirtutis opus pretio potius rerum quam animi probitate pensaretur. Sed nonne legisti illam pauperculam, quae duo aera minuta praestitit plus cunctis aliis in thesauros Domini intulisse[ERROR: no reftable 2:], ex quo intelligere potes rerum inopia nec ipsam munificentiam excludi posse uirtutemque omnem non ab arca, sed a corde proficisci.

Quod uero a sapientibus aliquando usurpatur diuitias bene utentibus bonas esse, nec nos quidem inficiamur, sed hoc ratione defendimus: illud uidelicet quicquid eis bonitatis tribuitur a bonitate possessorum euenire, ipsae uero diuitiae ex se boni habent nihil, nec copia sua ulla ex parte possessores suos reddunt meliores, quin potius deteriores; opes enim homines praestant superbos, superbia autem facit iniustos; sane ubi[ERROR: no reftable 1:] iniustitia, ibi nullum deest scelus. Quod si horum nihil efficere queunt, certe reddunt hominem magis sollicitum, iuxta illud eiusdem poetae:

Pauca licet portes argenti uascula puri

nocte iter ingressus contum gladiumque timebis

et motae ad lunam trepidabis arundinis umbram;

cantabit uacuus coram latrone uiator.[ERROR: no reftable 1:]

Vnde uidere licet quo modo insana aut recta illa mortalium existimanda est beatitudo, quam cum assecuti sunt, minime possunt esse securi, et in qua dum requiescere sperant, maximis tempestatibus conturbantur.

His igitur atque eiusmodi uel ueris uel uerisimilibus rationibus, de quibus plenius postea disseremus, amatores nimii praecipue curandi sunt.

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.