Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quod quidem ex ipso corporis habitu uidere licet, siquidem cum
aegritudine aut anxietate premitur quispiam: nullus eum locus capit, nullus
retinet; nunc resupinus recumbit, nunc deambulando fatigatur, huc atque illuc
cursitans interdum iacet, interdum sedet; et post paululum consurgit, gemit,
eiulat, uociferat, agitat caput et[ERROR: no reftable 1:] manus uentilat,
articulos intorquet, tundit pectus faciem, illidit frontem, plangit, plorat et
crebrioribus interuallis ab imo pectore suspiria trahit; ita corporis totius iugi
sollicitudine et labore, animae eandem aestuationem declarat ac quo pacto intus
fatiscat, manifestum facit. Qua agitatione[ERROR: no reftable 2:] adeo nonnumquam defatigatur, ut tantis absorpta malis
nullum officium corpori ualeat praestare. Ita homo stupidus aliquando
ac ueluti exanimis linquitur.[ERROR: no reftable 3:]
Quae singula doctissimus poeta in persona Didonis pulcherrime
expressit:
Saeuit inops animi totamque incensa per urbem
bacchatur: qualis commotis excita sacris
Thyas, ubi audito stimulant triaeteria Baccho
orgia nocturnusque uocat clamore Cithaeron.
[ERROR: no reftable 1:]
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
|