Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

I 3 Quibus incommodis aegritudo afficiat animum.

Porro animum debilitat, grauat, et facultatem adimit philosophandi. Siquidem contristati nullam rem exacte curare ualemus, quoniam (ut in communi est prouerbio) delectatio perficit opus; unde et Ouidius ait:
Carmina proueniunt animo deducta sereno. [ERROR: no reftable 1:]

Tristitia autem, non iniuria, dicitur aggrauare animum, utpote quae uires eius ligat. Contudit enim ingenium (ut ait idem poeta) patientia longa malorum, et pars antiqui longa uigoris abest. [ERROR: no reftable 1:] Cohartatur namque uoluntas in malis nec se explicare ualet; ac maxime cum spem euadendi amisit, et tamen inter angustias deprehensa, quoad potest, reluctatur; ac ueluti de uentis illis scribit Vergilius:
Circum claustra fremit, [ERROR: no reftable 1:]
et modo hac modo illac erumpere conatur.

Quod quidem ex ipso corporis habitu uidere licet, siquidem cum aegritudine aut anxietate premitur quispiam: nullus eum locus capit, nullus retinet; nunc resupinus recumbit, nunc deambulando fatigatur, huc atque illuc cursitans interdum iacet, interdum sedet; et post paululum consurgit, gemit, eiulat, uociferat, agitat caput et[ERROR: no reftable 1:] manus uentilat, articulos intorquet, tundit pectus faciem, illidit frontem, plangit, plorat et crebrioribus interuallis ab imo pectore suspiria trahit; ita corporis totius iugi sollicitudine et labore, animae eandem aestuationem declarat ac quo pacto intus fatiscat, manifestum facit. Qua agitatione[ERROR: no reftable 2:] adeo nonnumquam defatigatur, ut tantis absorpta malis nullum officium corpori ualeat praestare. Ita homo stupidus aliquando ac ueluti exanimis linquitur.[ERROR: no reftable 3:] Quae singula doctissimus poeta in persona Didonis pulcherrime expressit:
Saeuit inops animi totamque incensa per urbem
bacchatur: qualis commotis excita sacris
Thyas, ubi audito stimulant triaeteria Baccho
orgia nocturnusque uocat clamore Cithaeron. [ERROR: no reftable 1:]

Et post, ubi ostendit ei ademptam omnem spem Aeneae retinendi, adiecit:
His medium dictis sermonem abrupit et auras
aegra fugit, seque ex oculis auertit et aufert,
linquens multa metu cunctantem et multa parantem
dicere. Suscipiunt famulae collapsaque membra
marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt. [ERROR: no reftable 1:]

Sic et Ouidius, quando Hecubam describit uulnera Polydori intuentem:
Troades exclamant, obmutuit illa dolore
et pariter dolorem lacrimasque introrsus abortas
deuorat ipse dolor duroque simillima saxo
torpet et aduersae figit sua lumina terrae,
interdum toruos extollit ad aethera uultus,
nunc positi spectat uultum, nunc uulnera nati,
uulnera praecipue. [ERROR: no reftable 1:]

Qui potuit fingi acerbior persona uel doctius uel aptius, aut quibus euidentioribus naturae signis summus exprimi luctus et intestini doloris rabies? Dixi autem merito rabiem, quoniam testimonio Aristotelis multos in insaniam uertit mentis angor. Vnde et Vergilius non inconcinne de Amata Latini uxore fingit, cum impetrare nequiuit Lauiniam Turno in coniugium dari:
tum uero infelix ingentibus excita monstris
immensam sine more furit lymphata per urbem.
Ceu quondam uolitans torto sub uerbere turbo,
quem pueri magno in gyro atria uacua circum
intenti ludo exercent; ille actus habena
curuatis fertur spatiis; stupet inscia turba
impubisque manus mirata uolubile buxum;
dant animos plagae; non cursu segnior illo
per medias urbes agitur populosque feroces,
quin etiam in siluas simulato numine Bacchi
maius adorsa nefas maiorem orsa furorem
euolat et natam frondosis montibus abdit. [ERROR: no reftable 1:]

Simili ratione non ab re Niobem Medeam et Hecubam aliosque furore correptos ob maeroris acerbitatem poetae scripserunt; etenim aegritudo uehementior cerebrum exsiccat et consumit ac spiritus illos animales enecat, qui imagines rerum a sensibus ad fantasiam adferunt. Succidit quippe eis neruos, dum florem sanguinis, quo uehuntur, siccibunda depascit.[ERROR: no reftable 1:] Nonnullos praeterea cura intestina apprehensos extemplo enecat, ut de Periandro Arcadiae tyranno perhibent, qui ob necem filii Corcyrenses ulcisci cupiens, liberos eorum ad Alyattem abscidendos misit[ERROR: no reftable 2:], sed hos Samii seruauerunt. Qua re audita Periander dolore exstinctus est. Ex his iam constare potest quo modo quaue[ERROR: no reftable 3:] de causa nimia aegritudo uires animi et debilitet et grauet. Porro cur philosophari maerentes non ualeant, causa impromtu est: quamuis enim diuersae sunt uires animae, radix tamen eius substantiae simplex ac penitus una, quamobrem nemo simul animum nisi ad unum opus intendere potest, quod dum exsequitur, alia negligat necesse est,
pectora nostra duas non admittentia curas, [ERROR: no reftable 1:]
ut poeta ait, praesertim quae diligentius tractandae sunt. Hinc euenit ut homini altius quippiam cogitanti ea, quae narrantur, non intelligat nec, quae in oculis aguntur, aduertat. Idcirco cum homo grauioribus malis oppressus id sedulo agat, in eoque totus uersetur ut illud depellat aut enitet, quo tantopere urgetur, nequit animum ad aliud opus dirigere.[ERROR: no reftable 4:] Hinc et Ouidius in exilio positus ad amicum ait:
Scribis ut oblectem studio lacrimabile tempus,
nec pereant turpi pectora nostra situ.
Difficile est quod, amice, mones: quia carmina laetum
sunt opus et pacem mentis habere uolunt:
Nostra per aduersas agitur fortuna procellas,
sorte nec ulla mea tristior esse potest.
Exigis ut Priamus natorum funere ludat,
et Niobe festos ducat ut orba choros.
Luctibus an studio uideor debere teneri,
solus in externas iussus adire Getas:
des licet inualido pectus mihi robore fultum,
fama refert Imeti quale fuisse rei,
fracta cadet tantae sapientia mole ruinae;
plus ualet humanis uiribus ira dei.
Ille senex dictus sapiens ab Apolline nullum
scribere in hoc casu sustinuisset opus. [ERROR: no reftable 1:]

Atque ita et ratione et experimento seu testimonio doctissimi uiri liquet aegrotum animum ad speculandum minime esse idoneum, quamuis hoc ipsum et aliter confirmare poteramus: sed in re aperta sine uitio immorari non potest.

Nos quoque forsan altius in arcem huius rei inuecti sumus quam praesens ratio postulabat, ut iocunda magis quam apta uideantur. Ad alia ergo, quae magis ad nostrum propositum spectant, ueniamus, et quo discrimine ista aegritudo mortalium pectora perturbet,[ERROR: no reftable 1:] consideremus.

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.