Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kotruljevic, Benedikt (oko 1416. - 1469?) [1464]: Prohemium in librum de navigatione, versio electronica, Verborum 740, ed. Damir Salopek [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - praefatio; prosa oratio - prooemium] [numerus verborum] [kotruljevic-b-navig.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

7 in pabulum] impabulum | 15 principum] principium

esse voluerunt verum etiam nobis ea legentibus tantum doctrinę tantumque scientię pręstant, ut eo doctiores, immo eo solo homines dici possimus. Neque enim ętas neque ingenium neque vires aliter suppeterent nobis id, si licet, consequi ac invenire posse et nobis quod legentes intelligimus et quo perlegentes docti eruditique dicimur. O munus deorum, o beneficium inmortale fęlicissimique sudores, quibus nihil incassum umquam fuit. Ipsi nanque solis et lunę cursum, rationem planetarum, signorum ordinem, stellarum numerum, latitudinem terrę, maris profunditatem, revolutionem cęlorum, inclinationes hominum, herbarum virtutes, egritudinum curas, scientiarum omnium dignitates, hystorias bene gestarum rerum, magnatum ac principum vitas, mores hominum et servandę sanitatis ac 1v religionis ritus diligentissime nobis et propter nos ediderunt. Neque enim solis Cretensibus Minos neque Atheniensibus Solon neque Lacedemoniis Ligurgus leges condidere, aut Romani et Numma Pompilius eas sibi tantum in XII redegerunt tabulas, neque Iustinianus eas sibi per Digesta distinxit. Vobis sunt, inquam, illę conditę leges, Veneti cives, vobis dedicatę, qui eis non uti Cretenses, Lacedemones seu Athenienses usi estis, sed miro quodam modo apud senatum et rem publicam vestram floruerunt et ipsę leges et earum magistratus, ut tandem vos in hoc omnium regionum populos antecesisse - vera celerque fama est - non ambigo.

Vade retro

Vade porro


Kotruljevic, Benedikt (oko 1416. - 1469?) [1464]: Prohemium in librum de navigatione, versio electronica, Verborum 740, ed. Damir Salopek [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - praefatio; prosa oratio - prooemium] [numerus verborum] [kotruljevic-b-navig.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.