Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1463]: Nauicula Petri, versio electronica, Verborum 6607, ed. Luka Spoljaric [genus: prosa - tractatus; prosa - epistula] [numerus verborum] [modr-n-navic.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Hinc illa uox caelestis ad superbum regem, seque omnipotenti aequantem, ruit dicens: Tibi dicitur, rex Nabuchodonosor; regnum tuum transiit a te, et ab hominibus eicient te, et cum bestiis atque feris erit habitatio tua. Faenum quasi bos 24r comedes et septem tempora commutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno omni et cuicumque uoluerit det illud. Quae singula cum completa essent, quam humilis, quam mansuetus, quam Deo subiectus et in lege ipsius fuerit eruditus audiamus: Ego, inquit, Nabuchodonosor oculos meos ad caelum leuaui et sensus meus redditus est mihi; et Altissimum benedixi et uiuentem in sempiternum laudaui ac glorificaui, quia potestas eius potestas sempiterna et regnum eius in omnem generationem; et cuncti habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt; iuxta enim uoluntatem suam facit tam in uirtutibus caeli, quam in habitatoribus terrae et non est qui resistat manui eius et dicat ei: Quare fecisti? Et concludit dicens: Igitur ego Nabuchodonosor laudo magnifico et glorifico Regem caeli, quia omnia opera eius uera et uiae eius iudicia, et gradientes in superbia potest humiliare. Ecce flagellatus quam resipiscit, qui in deliciis positus a Deo superbiendo delirauerat, ut statuae suae uniuersos populos diuinos exhibere honores compelleret, et cum esset foetidum lutum, 24v sese Deo aequaret, iratus in illos pueros gloriosissimos, qui dementiae eius morem gerere contemnebant, toruo uultu clamitabat: Quis est Deus qui eruat uos de manu mea?

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1463]: Nauicula Petri, versio electronica, Verborum 6607, ed. Luka Spoljaric [genus: prosa - tractatus; prosa - epistula] [numerus verborum] [modr-n-navic.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.