Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1463]: Nauicula Petri, versio electronica, Verborum 6607, ed. Luka Spoljaric [genus: prosa - tractatus; prosa - epistula] [numerus verborum] [modr-n-navic.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Nam et nobilior equus sub freno uirgaque /212v/ ad domini regitur imperium, quae si detrahas[ERROR: no reftable :]post detrahas del. et ambo in discrimen adducuntur.[ERROR: no reftable :]Π equus sub freno not. lector A2 in marg. Iuuencus, non excusso iugo, gemens utilem et sibi et domino uersabit glebam. Vitis quoque quae falcem patitur, uberiorem parit fructum, at quae sponte crescit luxurians, infelices producit labruscas.[ERROR: no reftable :]Π uitis not. lector A2 in marg. Prona quidem cuncta ad lasciuiam uidentur, tum autem humana mens in penuria probior quam in luxu redditur.[ERROR: no reftable :]nota not. lector A1 et expand. lector A2 in Π nota penuriam probiorem quam luxum Romanus populus, quoadusque concertantem de uirtute Carthaginem habuit, totius honestatis ac sanctimoniae exemplis pollebat, at contra sapientissimam Catonis sententiam in perniciem uictorum euersa cunctorum scelerum labe pollutus est.[ERROR: no reftable :]Π Carthago contra Catonis sententiam euersa Romanos uitiis infecit not. lector A2 in marg. Sublato enim hostili metu, studia sua ad libidines et uoluptates conuerterunt, quae prius inimicorum uirtus ad fortitudinem accendebat. Marcescit enim in otio mortalium uirtus,[ERROR: no reftable :]nota not. lector A2 in marg. quod utique sancti uiri optime intellegentes spontanea sibi bella et tribulationes indixerunt inedia, nuditate, uigiliis, uerberibus sese macerando, ut quibus Deus indulgentius pepercisset ipsi sibi non parcerent et intestina bella gererent.[ERROR: no reftable :]gererent] corr. ex gerentes Postquam externa desunt, uirtutes per lasciuiam effluere 22r non patiuntur; etenim nullus diligentior fideliorue humanae probitatis est custos quam tribulatio.[ERROR: no reftable :]nota not. lector A1 et expand. lector A2 in Π nota tribulationem fidelissimum probitatis custodem

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1463]: Nauicula Petri, versio electronica, Verborum 6607, ed. Luka Spoljaric [genus: prosa - tractatus; prosa - epistula] [numerus verborum] [modr-n-navic.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.