Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1463]: Nauicula Petri, versio electronica, Verborum 6607, ed. Luka Spoljaric [genus: prosa - tractatus; prosa - epistula] [numerus verborum] [modr-n-navic.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Sed quid in tanta rerum uarietate agendum est? Dauiticum profecto sequendum consilium; confitendum uidelicet Domino in cithara et in psalterio decem chordarum psallendum illi. Nam cithara, ut 34v docet Augustinus,[ERROR: no reftable :]post Augustinus add. lector A1 quod cithara ex inferiore parte habet quod sonat, psalterium uero ex superiore, ut cithara significet uitam terrenam, psalterium caelestem, quae [ERROR: no reftable :]quae] corr. lector A1 in quod est in decem mandatis, et in utroque laudandus est Deus. In uita terrena est prosperitas et aduersitas et in omnibus prosperis laudandus est Deus, et quisquis ex istis non laudat est ingratus, quia Dei sunt nec ab altero dantur. Aduersitates sunt in doloribus, languoribus, pressuris, temptationibus, tribulationibus, ubique laudat Deum qui citharizat, non attendit [ERROR: no reftable :]attendit] corr. lector A1 in attendat quia inferiora sunt, sed quia regi et gubernari non possunt nisi ab ea sapientia quae[ERROR: no reftable :]quae] corr. lector A1 ex quod attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter. Non enim caelestia regit et terrena deserit; aut non illi dicat:[ERROR: no reftable :]dicat] corr. lector A1 ex dicit Quo ibo a spiritu tuo, aut quo a facie tua fugiam? Si ascensero in caelum, tu illic es, si descendero ad infernum, tu ades. Vbi igitur deest qui nusquam non est? In omnibus igitur prosperis uel aduersis confitere Deum in cithara. Si tibi abundet, gratias age danti; si tibi desinit, 35r aut dominatio auferatur, citheriza securus et dic mira ordinatione dispositus ac sempiternis legibus stabilitus: Arguit et compescit:[ERROR: no reftable :]emendaui quantum passa est una tumultuaria lucubratio not. lector A1 in marg. 34r Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit ita factum est, sit nomen Domini benedictum. Hoc faciens uere poteris iustus rectusque corde appellari et illam Dauiticam audire iubilationem: Laetamini iusti in Domino et gloriamini omnes recti corde. – Nam quid[ERROR: no reftable :]quid] corr. lector A1 ex quidquid est, inquit Augustinus, “recti corde” nisi non resistentes Deo? Quisquis homo quicquid patitur propter uoluntatem afflictiones, maerores, labores et humiliationes non tribuit nisi uoluntati Dei iustae; ipse enim est rectus corde. Peruersi autem corde praui et distorti sunt, qui mala quae patiuntur non recte[ERROR: no reftable :]non recte] corr. lector A1 ex non que se pati dicunt, dant illi iniquitatem per cuius uoluntatem patiuntur, aut quia non audent dare ei iniquitatem, auferunt ei gubernationem. Et hi distorti corde tres habent sententias: aut quod[ERROR: no reftable :]quod] corr. lector A1 ex qui non est Deus, sicut dicit stultus in corde suo, aut quod[ERROR: no reftable :]quod] corr. lector A1 ex quid iniustus est Deus qui non tribuit peiora peioribus, aut quod Deus non res gubernat humanas; quam tamen eorum amentiam non solum diuinae uoces, sed et ipsa mundi machina, ornatus 34v incessusque ostendunt.[ERROR: no reftable :]post incessusque add. lector A1 ostendunt

Vade retro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1463]: Nauicula Petri, versio electronica, Verborum 6607, ed. Luka Spoljaric [genus: prosa - tractatus; prosa - epistula] [numerus verborum] [modr-n-navic.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.