Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1463]: Nauicula Petri, versio electronica, Verborum 6607, ed. Luka Spoljaric [genus: prosa - tractatus; prosa - epistula] [numerus verborum] [modr-n-navic.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Sed non oportuit, inquies, Deum meo malo aliis benefacere. 31r Et quis tu es, o peccator, qui iustissimo iudici legem imponere audeas aut ipsius arguere iustitiam? Deus quippe iustus, ut docet Augustinus, gubernans uniuersa nullam poenam sinit immerito infligi. De quo in libro retractationum pulcherrime disserens: Omnis, ait, poena, si iusta est, poena peccati est. Si autem iniusta poena est, poenam esse nemo ambigit, iniusto aliquo dominante homini imposita est. Porro, quia de omnipotentia Dei et iustitia dubitare dementis est, iusta haec est poena et pro peccato aliquo impenditur. Omne autem iustum a prima iustitia, quae est Deus, est iustum. Et contra Iulianum disputans: Iuliane, inquit, si non est haec poena peccati, profecto iniqua poena est, et iniustum facis Deum, quo iubente infertur, aut infirmum, quo non auertente infligitur innocenti. Et alibi: Quicquid hoc accidit contra uoluntatem nostram, noueritis non accidere nisi de uoluntate Dei et de ipsius prouidentia, nutu et legibus et si nos non intelleximus quid quare fiat, demus hoc prouidentiae ipsius, quia non fit[ERROR: no reftable :]fit] correxi ex sit sine causa, et non 31v blasphemamus. Omnia enim quae uanis uidentur in rerum natura temere fieri, non fiunt sine iussu eius. – Deus namque, ut pulchre docet Hieronymus, uarie genus dispensat humanum, nunc punit, nunc miseretur, nunc corripit, nunc defendit, nunc arat, nunc serit, nunc maturas fruges metit et diuisas in areis terit, orbemque suum gubernat ut uoluerit. Caue igitur ne tuum diuino praeferas consilium, putesque ipsum quicquam iniuste agere. Nam ut Boethius ait: De hoc quid tu iustissime putas, omnia scienti Prouidentiae diuersum uidetur. Vnde et quaedam causa uictrix[ERROR: no reftable :]uictrix] correxi ex uicta in bello placuit diis, non Catoni, tamquam iusta, uicta uero, Catoni non diis, sicut testatur Lucanus. Sed expositionem Catonis reprobat statim dicens: Igitur quicquid uideas contra spem geri, rebus quidem rectus[ERROR: no reftable :]rectus] correxi ex rectis ordo est, opinioni uero tuae peruersa confusio.

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1463]: Nauicula Petri, versio electronica, Verborum 6607, ed. Luka Spoljaric [genus: prosa - tractatus; prosa - epistula] [numerus verborum] [modr-n-navic.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.