Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1463]: Nauicula Petri, versio electronica, Verborum 6607, ed. Luka Spoljaric [genus: prosa - tractatus; prosa - epistula] [numerus verborum] [modr-n-navic.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Sed quid ego uermiculus de huiusmodi diuinis respondebo mysteriis, postquam tantus talisque uir titubat et haesitat? Nempe cum Paulo exclamabo: O altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! Videmus pueros innocuos, alios nasci claudos, quosdam caecos, non nullos mancos, monstruosos, leprosos, impetigine laborantes et aliis plerisque affectos malis; num illis parentum aut originalis culpae noxam obiciemus? Sed quid de nobis respondebimus aut de multis infidelium filiis? Qui integris membris et perfectis nascimur lineamentis, quibus eadem crimina impingi possunt, et grauiora haec esse uidentur. Et tamen uas figulo non audet dicere: Cur ita sum formatum? Est enim in ipsius positum arbitrio, quod quali forma producat ac pro libito suo de luto disponat. Illud tamen unum audeo affirmare opificem nostrum numquam consuescere, nisi ob maiora commoda, mala inducere.[ERROR: no reftable :]nota bene not. lector A1 in marg. Siquidem caeci illius nati factum et ipsi caeco et multis aliis occasio sempiterni luminis exstitit, et pueri absque 30r baptismate decedentes plerosque parentes sollicitos ad quaerendam lauacri gratiam effecerunt.[ERROR: no reftable :]nota not. lector A1 in marg.; mala non numquam a Deo inferuntur suis fidelibus per parandum futurum bonum not. lector A2 in marg. Constantino quam salutaris fuit illa leprae percussio! Et breuiter nullum adeo graue malum fuit, quin ex ipso multo maius eliciatur bonum. Callet enim oppido sapientissimus artifex etiam ex spinis rosas colligere. Quantos enim grauia exempla in Anthiochum, Herodem, Neronemque diuinitus edita a crudelitate sanguinis humani prohibuerunt! Quantos plaga Adam, Chore, Dathan, Abiron, Mariae sororis Moysi ab inuidia temperauit! Quantos in regem Naboth Hiezrahelitam,[ERROR: no reftable :]Hiezrahelitam] correxi ex Iezi Simonem, Ananiam et Saffiram uxorem eius animaduersio aliena non modo non rapere, sed sua quoque auidius non retinere edocuit! Quantos castiores Sodomitarum reddidit incendium! Similiter Amorrei, Euei, Iebusei, aliorumque populorum terrae promissionis, quos ob carnalia praecipue flagitia Dominus Moysi delendos repromisit. Quantos Babylonis Nabuchodonosor et regis Asueri flagella humana potius quam diuina sapere monuerunt! Numquam tanto malo Pharao cum Aegyptiis 30v affectus est, quin et Israelico et Christiano populo maius inde obuenerit beneficium, neque illud conuenientius nisi indurato Pharaonis corde fieri potuit. Propterea Moysi iussit Dominus postulare a Pharaone populum suum ut dimittat: Ego autem, inquit, indurabo cor eius, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti; et non audiet uos, imittamque manum meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum, filios Israel de terra Aegypti per iudicia maxima; et scient Aegyptii, quia ego sum Dominus, qui extenderim manum meam super Aegyptum. Et infra: Ingredere, inquit, ad Pharaonem. Ego enim induraui cor eius et cor seruorum illius, ut faciam[ERROR: no reftable :]ut faciam] correxi ex ac faciam faciam signa mea haec in eo et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum, quot quotiens contriuerim Aegyptios et signa mea fecerim in eis et sciatis quia ego Dominus. Quod si Pharao mox dominicis obtemperasset praeceptis, quomodo Dominus populis illis aut potentiam suam aut quanti humanum genus faceret quantumue amaret ostendisset?

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1463]: Nauicula Petri, versio electronica, Verborum 6607, ed. Luka Spoljaric [genus: prosa - tractatus; prosa - epistula] [numerus verborum] [modr-n-navic.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.