Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Sobota, Ivan (mortuus 1467) [1454, Trogir]: Johannes Sobote clarissimo Patricio P. M. S. P. D., versio electronica, Verborum 222, ed. Luka Jelic Franjo Racki [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sobota-i-epist-1454-08-14.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

1454-08-14, Tragurio Johannes Sobote clarissimo Patricio P. M. S. P. D.

Perpetuis occupationibus factum est, quod hisce diebus nihil ad te scripserim, praecipue gravi aegritudine uxoris, de cujus salute medici desperaverant, dei beneficio ab inferis revocata est. Nobis nunciatum est, honestissimum virum Petrum Cyri pretorem designatum, metu forte pestiferi morbi perterritum, nolle ad suam preturam venire. Scito urbem istam dei benignitate optimo in statu esse; aerem salubrem, morbi ferme nullum vestigium relictum esse. Civitas ista desiderat, ut ab optimo ac gravissimo pretore aliquando regi incipiat. Curato, ut aliquando vel ille vel alter celerius, quoad fieri poterit, ad preturam veniat. Hoc et cives desiderant, et ad dignitatem senatus satis accomodatum erit.

Rumore quodam, sine tamen certo autore, nobis significatum est: Mahometum, Teucrorum principem superbissimum, maximis cum copiis Serviam ingenti cum terrore invasisse. Illustris Georgius desperatis rebus, quibusdam arcibus munitis, posito valido presidio ad Panones profectus est, ut suis fortunis consulat. Pro viribus ortatur ad extinguendum hoc commune incendium. Si Servia potietur, actum est de imperio Panonum; vel inviti imperata hostis facient. Si quid preterea dignum relatu intellexero, e vestigio te certiorem faciam.

Uxor mea, cum hac aegritudine vehementer affligeretur, votum fecit, si vita longior dei clementia producetur, templum divi Antonii Padue visere. Vel hac necessitate coactus, te coeterosque, quos absentes colo et observo, videbo.

Vale. Ex Tragurio die 14 Augusti 1454.
Vade retro


Sobota, Ivan (mortuus 1467) [1454, Trogir]: Johannes Sobote clarissimo Patricio P. M. S. P. D., versio electronica, Verborum 222, ed. Luka Jelic Franjo Racki [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sobota-i-epist-1454-08-14.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.