Iudex – Rei – Lorarii
Iu: Nimis edepol hic nasus est sagax
meus,
Nimis odoror sese occultantes bestias.
Insequor omnes, et omnes quas capto capio,
Artes ad unguem calleo venatorias:
Id evidenter senserunt ursi duo
Quos conspicitis. Hos caepi in ista sylvula.
Latratus postquam nostros exaudiverant
Timore exangues totum concursant nemus,
Quaerunt latebras novas et caeca cubilia.
-- -- Nos summa vi urgemus et a tergo
insistimus
Miserosque contrudimus in obstantes plagas.
Venatio quî placet! Ty: Ut omnes pestes
tibi!
Ac: Procedite in medium ut melius
videamini!
Fl: Nolumus. Ac: Ego
faxo velitis etiam ingratiis.
Protrudite ambos et colaphos date muneri!
Ty: Cacus appellari debuisti, haud Acacius,
Siquidem ingeris mala plurima innocentibus.
Ac: O innocentes! Quis igitur nocens erit?
Si non alias nostra urbs habet innocentias,
Necesse est omnia plena esse hominibus malis.
Quid ergo praeceptor vester commeruerat?
Qua in re tandem munus non praestitit suum?
Fl: Nimis ille praestitit et plus quam fuerit
opus.
Ac: Tibi credam? Fl:
Mihi. Ac: Non plus quam ipsi mendacio.
Fl: Vera loqui soleo.
Ac: Cum mentiri non potes.
Et cur verberibus sic deturpastis hominem?
Ty: Nos vero non deturpavimus ullo modo:
Tundendo aliquantum graciliorem fecimus.
Ac: Pulchra gracilitas!
Ty: Nec adeo callosas manus,
Imo teneras habemus ut habent virgines.
Inspice sis! Lo: Clunesne ostentatis
iudici,
Male educati? Vapulate! Fl: Non nates,
Verum manus voluimus, quas quare retro
-- --
Vinctas geramus quae caussa? An fures sumus?
Ac: Peiores decuplo, et non una digni
cruce!
Fl: Dixti verum, nec una cruce digni sumus.
Ty: O dii boni, itane magnam noxam
admisimus?
-- -- Ac: Magnam
et vix multo cruciatu expiabilem.
Magistrum caedere est afferre manus patri.
Fl: Stultum et plagosum verberavimus senem,
Tam molli brachio ut vix ictum senserit.
Ac: Cur ergo totus tumuit? Ty: Est hydropicus.
Ac: Et facies cur sputis et sanguine
oblita?
Ty: Numquam factum est neque fiet quod tu
praedicas.
Ac: Factum est, nam mihi tota audita est
tragoedia
Usque a principio. Fl: Dixit aliquis
malevolus,
Hellenius et Romaeus finxere hunc dolum,
Hanc fabulam quam incauto obtruderent tibi.
Ac: Illis quidem plus credo quam vobis
decem.
Fl: At illi mentiuntur plus quam ter decem.
Ac: Mendax haberi mendaces cupit alios.
Venite adolescentes in diversorium
Omni apparatu instructum liberaliter!
Lo.1: Cippo. Lo.2:
Catenis. Lo.3: Tenebris. Lo.1: Et siti. Lo.2: Et fame.
Ty: Proh quale hospitium narrant hi
mastigiae?
Lo.3: Squalore. Lo.1:
Cimicibus. Lo.2: Horrore. Lo.‹3›: Scuticis.
Fl: Ut vos dii perdant cum isto diversorio!
Nos nolumus profecto hic diversarier.
Lo.3: At pol profecto hic debes
diversarier.
Certum est profecto, non est arbitrarium.
Ac: Quo pacto nunc tractemini in mea situm
est
Potestate, haud in vestra, ego docebo vos
Colere praeceptores honore debito.
In splendorem faxo redigatis compedes
Quas custodire vos oportebit diu.
-- -- Fl: Quam
quaeso diu? Ac: Usque in mensem ab isto
septimum.
Ty: Nullane superest misericordia? Ac: Nulla penitus:
Ego vos gracillimos reddam ieiuniis
Ut vos praeceptorem verberibus antea.
Ty: Vae nobis, si facta infecta fieri
queant!
Ac: Sero sapiunt Phryges. Hoc si meditatus
prius
Fuisses, fortuna huc non recidisset tua.
Intrate, quid cunctamini? Viden’ ut pavent?
Ut vultus mutant? Ut‹que› a foribus resiliunt?
-- --
Atque resilire decuit a gurgustiis,
Salire studiose in ludum quotidie.
Cito propellite nolentes calcibus. Ty/Fl: Oh o
oho!