Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Pontanus, Jakob; 1542-1626 (1542-1626) [1580], Ludus de instauratione studiorum, versio electronica (), 591 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [pontanus-j-ludus].
Prologus
Poeta dum nuper aliam in provinciam Ex hac se transfert ob certum negotium Invenit maius quam cupiverat ocium. Quod cum frustra perire non posset pati Nec tamen insperata agitatum molestia Ad curas animum graviores adiungere, Suum quo sibi casum leviorem redderet Et paulo aerumnam consolaretur suam, Duxit ludendum, magnos imitatus viros. Fabellam cudit sane iucundissimam, Faecundam risus et multo sale gravidam. Cachinnos autem vobis liquit liberos: Eos si addideritis, nihil ait abfore Quin gaudeatis gaudium effusissimum. Nam is demum est laetus qui cachinnis plus valet. Comoediam porro haud vult aut tragoediam Vocari quam commentus est fabellulam Aequis de caussis, ast lusum dici autumat. Agemus ludum et vos ludum spectabitis
Vitae coeunt societatem ac rerum
omnium
Pontanus, Jakob; 1542-1626 (1542-1626) [1580], Ludus de instauratione studiorum, versio electronica (), 591 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [pontanus-j-ludus]. |