Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Pontanus, Jakob; 1542-1626 (1542-1626) [1580], Ludus de instauratione studiorum, versio electronica (), 591 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [pontanus-j-ludus].
Previous Section

-- --

Prologum Germanicum quaere tomo 3. folio 136.

Prologus
Poeta dum nuper aliam in provinciam
Ex hac se transfert ob certum negotium
Invenit maius quam cupiverat ocium.
Quod cum frustra perire non posset pati
Nec tamen insperata agitatum molestia
Ad curas animum graviores adiungere,
Suum quo sibi casum leviorem redderet
Et paulo aerumnam consolaretur suam,
Duxit ludendum, magnos imitatus viros.
Fabellam cudit sane iucundissimam,
Faecundam risus et multo sale gravidam.
Cachinnos autem vobis liquit liberos:
Eos si addideritis, nihil ait abfore
Quin gaudeatis gaudium effusissimum.
Nam is demum est laetus qui cachinnis plus valet.
Comoediam porro haud vult aut tragoediam
Vocari quam commentus est fabellulam
Aequis de caussis, ast lusum dici autumat.
Agemus ludum et vos ludum spectabitis

-- --


Cuius dum argumentum refero verbis tribus
Facite vos auritos probe, et soli mihi
Mentem os oculos et frontem et nasum intendite!
Adolescentes duo, Typtomenus et Flagrio,
Perosi litteras, hic Graecas, alter Italas,
Conditionem detestantur miserrimam,
Suae libertatis uterque invenit modum.

-- --

Vitae coeunt societatem ac rerum omnium
Cum de improviso fabulantes opprimens
Didascalus coronat utrunque fustibus.
Quid illi contra? Haud quaquam sese deserunt,
Magistrum dant in terram, pugnos ingerunt,
Et tanquam incudem alternis tundunt ictibus,
Veteres prolixe vindicant iniurias.
Romaeus et Hellenius ferunt opem
Iacenti quos praeceptor ambos diligit
Ob diligentiam. Hi percussores duos
Accusant iudici, vestigat sedulo,
Inventos protrahit, rapit in custodiam.
Illi quasi re praeclare gesta nihil pavent
Quin factum summae gloriae sibi deputant,
Loquuntur intrepide, eos lictor verberat
Et hunc et alium tractans ut nomen sonat.
Multus inerit in hac fabula iocus et lepor.
Adeste, audite! Nunc iam crepuit ostium
A Flagrione. Eccum venit ut nugas serat.

Flagrio – Typtomenus ‹et alii›
Fl: Haud vidi hominem miseriorem neque arbitror
Fuisse unquam aut futurum esse ut ego sum miser,
Qui quoties in ludum toties eo in crucem.
Dii male perdant qui primus invenit scholas
Tanto magis eos qui repererunt litteras
Ob quas tot plagis compleor praegnantibus
In corio dum virgae luxuriant meo.

-- --

Fio tumidus et lividus saepissime,
Meus magister scit carnificinam optime.
Ibi muliebres cogor ploratus edere
Malo qui multo consuevi ingemiscere.
Patrem appellavi centies: „Hem mi pater,
Iubeam valere studia, mittam nuntium

-- --


Artibus istis inertibus“ – impetro nihil,
Non audit. „Fiam mercator, fiam aulicus“ –
Abnuit, haud vult. „Doctor fias“, inquit, „volo“.
„Hui doctor? Quale verbum ore excidit tuo?
Mihi est memoria ut anseri, ingenium ut bovi.
Non queo doctor fieri, ita me amabit Iuppiter.
Non aedepol possum, profecto non volo.“
Ille instat et rigidum minatur carcerem,
Saepe et scutica dorsum conscribillat meum.
Nunc quid coquam consilii, quid agere moliar
Hic edictabo raptim clam meum patrem
(Prius circumspiciam, necubi forte lateat
Senex versutus arcanum hauriens meum):
Dies abhinc paucos peregre abibit pater,
In Gallia quoddam est illi negotium.
Interea me ut alias custodem familiae
Creabit argentum omne concredens mihi.
Vae thesauro, vae scriniis, nam sacculum
Nummis distentum fulgidis reddam approbe.
Faciam ut crumena turgeat pecuniis.
Deinde fugiam usque in Cyprum aut in Macedoniam,
Merces emam vendam lucro effertissumo,

-- --

Opes Attalicas spatio congeram brevi,
Evadam – ita spes est – divitum ditissimus.
Mox divitias omnia comitabuntur bona,
Aurum hoc tempore etiam virtus ipsa sequitur.
Sed quisnam est qui egreditur foras? Quem conspicor?
Typtomene, salvus sis! Ty: O salve, Flagrio,
Quid agis? Fl: Festum diem. Ty: Pol magnam ‹ergo› rem agis
Et arduam! Fl: Quam tu tamen non refugias,
Dicone verum? Ty: Forte. Fl: Non tu hodie e schola
Te subduxti? Ty: Fortasse. Fl: Non tu litteras
Odisti Graecas veluti mortem et inferos?
Ty: Fortasse. Fl: Non te incursant virgae saepius?
Ty: Fortasse. Fl: Non tu es adolescens nequissimus?
Ty: Scelus tace, ne in mala pugnus haereat!
Fl: Commovi. Ty: Quod tu ipsus es hoc de me praedicans?
Facis nimirum quod homines mali solent,
Enituntur videri alios secum improbos
Ut societas scelerum minuat infamiam.
Ego bonus sum, boni parentis filius.

-- --


Verum istaec missa faciamus, narra obsecro:
Quid hic rerum? Quam solus narras fabulam?
Fl: Aerumnas mecum commentabar pristinas,
Felicitatis aliquam meditabar viam.
Certe reperi viam diis bene iuvantibus.
Ty: Ne occultum habeas quicquid animo inclusum geris,

-- --

Dices fideli. Fl: O ne istuc scire postules:
Alium silere quod voles primus sile!
Ty: Si suspicione attigero rem fatebere?
Fl: Fatebor si modo vera suspicabere.
Ty: Fugam fingis. Fl: Fugam? Quare? Aut quo ego fugiam?
Ty: Quasi mundus angustus siet. Est domi pater
Durus, noverca est insuper iniustissima:
Satin caussae? Fl: Nunquam. Sed esto ut dictitas:
Unde mihi sumptus ad vivendum suppetant?
Censen’ me posse mendicando vivere?
Ty: Argento si patrem circumducere voles
Non deerit occasio, si effringere arculas
Ipso absente haud quaquam deerit occasio.
Mille modi sunt quibus senem emungat patrem
Qui scit se reddere versipellem filius.
Fl: Pro sycophantam graphicum quam probe consulit!
Oportet hunc consilia dedisse regibus.
Furem te oportet Hercle fuisse maximum,
Tam bene qui noveris omnes furandi vias.
Ty: Non equidem serio sed animi gratia
Ita loquebar. Remne tetigi? Fl: Nihil minus.
Metiris me tuo pede, homo stultissime,
Quod nunquam cogitavi tute somnias.
Amo parentem et amor parenti plurimum.
Ty: Sciebam te puerum malum, quare malum
Captare te consilium erat probabile.
Nosti verbum vetus: mala mens, malus animus.
Si quippiam dixi secus quam res fuit,
Velim ignoscas. Suspicio saepe fallitur.

-- --

Fl: Ignosco. – Graecas cur exosus litteras
Tantopere es? Quibus haud est quicquam elegantius,
Nihil suavius, ornatius, concinnius.
Hac lingua Musas et Phoebum fama est loqui.
Ty: Scilicet hac dii Musaeque lingua usi sient!
Aliquis poeta finxit, hoc mendacium

-- --


Eorum non est primum nec erit ultimum.
Nullone tandem pacto ab hoc ergastulo
Ab hac calamitate meus me eximet pater?
Quousque linguam discere cogor barbaram?
Verba duo sunt quae belle novi inflectere,
Τύπτομαι et βοάω, haec inflecto quotidie
Quando inter plagas obstrepo clamoribus.
Pessima lingua, en ut os distorsisti mihi!
Fl: Videam, amabo te, o osculum pulcherrimum!
Immo etiam dentes aliquot excussit tibi.
Non sensisti? Ty: Imo cerebrum consumpsit mihi.
Quid qu‹a›estus si vel ipse sim Demosthenes?
Quis me quid garriam e doctis intelliget?
Nam quo quis est doctior hoc Graece scit minus.
Sunt quidam mendici et nati obscuro loco
Qui ipsi docent mendicos ac ignobiles
Ut aliquid videantur et acquirant pabulum.
Clarus homo aut dives Graece non curat loqui,
Latine dum loquatur bene. At hi nesciunt
Fari Latine dum volunt esse Attici.

-- --

Fl: Non male narras. Ty: Omnes Latini sunt libri:
Quid Graecis opus est amplius? Fl: Nihil est opus.
Ty: Nisi ad focum irritandum ac condendum piper,
Immo Hercle ad tergendum inferiorem gutturem!
Fl: Lepide dictum, nil potuit melius per Iovem.
Ty: Atque haec ut lingua prosit (quod mendacium est):
Quando discetur? Fl: Forsitan triennio?
Ty: Non. Fl: Sex annis? Ty: Non. Fl: Undecim? Ty: Non. Fl: Quindecim?
Ty: Nequaquam. Fl: Viginti duobus? Ty: Neutique.
Fl: Triginta? Ty: Adhuc parum est. Fl: Quinquaginta? Ty: Amplius
Numeres oportet. Fl: Sexaginta, num satis?
Ty: Nondum satis. Fl: Ducentis, iamne satis? Ty: Ohe!
Fl: Quin tu cessas illudere mihi furcifer,
Quin ipse dicis? Ty: Dicam si aures arrigis.
Fl: Hem. Ty: Numquam, numquam, numquam Graece discitur!
Ita ille sermo vagus est, ita variabilis,
Tam difficilis nullique labori pervius.
Citius voles in caelum, pelagus ebibas.
Cur ergo vitam quae data est brevissima
In eo sequendo ponam quod nunquam assequar,

-- --


Quo nil sit opus ad ullam rem, quod inutile,
Quod delectationem tantummodo parit
Ignavis hominibus, ociosis ventribus?
Fl: Ergo quid inceptas? Ty: Si tu nunc iures mihi
Non emanaturum, apperiam quid cogitem.
Fl: Non emanabit, per Stygios iuro lacus,
Quorum ne dii quidem audent numen fallere.
Ty: Dies abhinc paucos peregre abibit pater,
In Italia quoddam est illi negotium.

-- --

Interea ut alias me custodem familiae
Creabit argentum omne concredens mihi.
Vae thesauro, vae scriniis, nam sacculum –
Fl: Dii immortales, sermonem iste edit meum!
‹Ty:› – Nummis distentum fulgidis reddam approbe.
Faciam ut crumena turgeat pecuniis.
Deinde fugiam usque in Cyprum aut in Macedoniam, –
Fl: Deinde fugies in patibulum astute nebulo!
Ty: Merces emam vendam lucro effertissimo,
Opes ingentes spatio congeram brevi,
Evadam – ut spes est – divitum ditissimus.
Aurum hoc tempore etiam virtus ipsa sequitur.
Fl: Totus stupeo, iam scapulae pruriunt mihi:
Pater procul dubio rescivit, occidi!
Heus tu cur aut unde ista es effatus modo?
Ty: Quia sic volui, sic in corde institui meo.
Fl: Non tu alicubi quaeso velut [in] insidiis latens
Mea captasti verba, scelus? Ty: Haud latui uspiam,
Huc venio nostris primum egressus aedibus.
Quid tu dixeris ignoro. Fl: Quî fieri potest
Ut disseras eadem iisdem verbis omnia
Quae ego nisi prius loquentem me auscultaveris?
Aut a superis audieris aut cor meum habeas?
Quid horum vis? Ty: Vah tun ista hodie dixeras?
Fl: Ego. Ty: Flagrio cedo manum. Fl: Quid ‹tibi› cum manu?
Ecce manum. Ty: Nihil est horum, sed divina vis,
Ut patet, ambos ad sortem meliorem vocat
Utriusque nostrum quando mens idem sapit.

-- --

Nunc tu mihi sponde auxilium et opem tuam,
Societatem inter nos futuram arctissimam
Ubique gentium. Fl: Spondeo. Ty: Et ego tibi
Meam fidem et societatem respondeo.

-- --


Sed eccum ad nos quis tendit? Fl: Ubi? Ty: Ibi, caecus es?
Fl: Soloecista est. Ty: Heus quo properas, quo te pedes?
Sol: Ad ludum. Ty: Unde? So: A foro. Ty: Quid, estne hodie ocyum?
Sol: Nequaquam, sed defessus interponium
Facio. Vereo ne vae mihi faciat caput
Et iratus praeceptor ivit e schola
Cum pallio virgam et baculum manu ferens.
Nescio quid ei serpsit super iecur iterum.
Sed vos quid hic, et iam cur tristior obsecro
Est facies vestra? Cur vultus sic pallidi?
Habetisne febrim? Ty: Quid id ad te? Te hoc non premit.
Sol: Bona verba, ego tamen bene putavi. Ty: Quin abis?
Sol: Ego dicam praeceptori. Ty: Eas, dic, accipe
Hos interim tibi pugnos pro pignore.
Mercedem post pro eo solvemus debitam.
Sol: Oh oh, quid me verberas? Oh cessa, quid tibi
Feci, nequam, haud mihi hoc feres ad inferos!
Ty: At ad superos. – Fl: Vereor ne hoc ille resciat.
Ty: Quid, tun audere eum putas? Nostros timet
Pugnos hic praeceptore iam multo magis.
So: Ubi quaeram istos discipulos perditissimos?
Ty: Heus cuia vox hic sonat? Fl: Ah praeceptoris est!
Ty: Tace, ne metue, nos pulsare si volet

-- --

Pulsabitur. Validiores illo sumus.
Fac quod ego facio. So: Hic baculus dorsa molliet.
Mitem qui nolunt iracundum sentiant.
Scelestiores non vidi adolescentulos,
Quibus erudiendis nihilo plus promoveris
Quam si dealbes Aethiopem aut laterem laves.
Malitia doctrinae omnes praecludit aditus.
Ty: Quantum intelligo hic uterque vapulabimus.
Fl: Tantumne gratis? Ty: Incidet in fossam lupus:
Pugnus meus balista est, et humerus aries.
Fl: Cubitus mihi catapulta. Vae misero tibi,
Mensum remetiar cum magno foenore.
Alienis hinc pedibus abibis, non tuis.
Onustus colaphis et contusus ad necem.
So: Adolescentes ‹dicite› quid hic versamini?
Quis est hic sermo, quas volvitis ineptias?
Allatos credo nuncios ex Flandria,
Super iis vestram postulant sententiam.

-- --


Ty: Quid istam tibi rem interrogando opus est senex?
Quae te larvae, quae crux, quae intemperiae agitant?
Ne cures nostra! Num curamus nos tua?
So: Eia autem nostra. Siccine loqueris mihi,
Pessime? Fl: Nunc iam tonat, brevi fulmen cadet.
Meum tergum dolabit hic bellissime.
So: Non nos meam in disciplinam estis traditi?
Non vos parentes mandarunt fidei meae?

-- --

Fl: Fidei tuae, non virgis, non flagris tuis
Phi carnifex! So: Scelesti. Fl: Au au. Ty: Ah quid facis?
So: Verbero te. Ty: Cessa, cessa! Fl: Cessa, si potes!
Ut te disperdat Iuppiter invisum caput!
So: Ob istuc vapula magis! Fl: Typtomene, iam
Captam praedam nos capere tempus admonet,
Ergo invola! So: Ne me tene, nunc desino.
Ty: Nunc desinis quando ferire non potes.
So: Quid me raptatis, heu perii interii occidi.
Fl: Iam quomodo faciunt qui occumbunt praelio
Humum ore mordeas. So: O saeva pectora!
Ty: Etiam probra iacis? Incudem nacti sumus,
Tundamus Flagrio. So: Eheu me infelicissimum
Quem pro libidine sua afflictunt ut volunt
Adolescentes duo omnium improbissimi
Quos terra sustinet. Fl: Non colaphos ingeris?
Ty: Tace, tace, tace! So: Oenipontani incolae,
Me per deos eripite ab his latronibus!
Ro: Helleni audin’? Praeceptor auxilium petit,
Cingere! He: Cingor, ubi sunt? Ro: Ubi prostratus iacet.
Stringamus enses! Fl: Fugiamus! He: Fuge nebulo!
Ro: Fuge parricida, iam te ad Orcum misero.
Evaserunt. Magistrum adeamus sine mora.
Quid accidit praeceptor tibi, quid passus es?
So: O filii charissimi, vosne video?
He: Nos ipsos pater. Age surge et nobis expedi
Quid et quare tibi paulo ante evenerit.

-- --

So: Sine caussa verbera nimis multa pertuli.
Totus sum lassus et pugnis oppido satur,
Pedes labant, artus tremunt, corpus dolet,
Adeo iniquam retulere mihi gratiam
De quibus haud unquam sum meritus quicquam mali.
Ro: Non evitabunt supplicium nequissimi.

-- --


Num tantum facinus non ulciscetur deus?
Sed cur tam atrocem in te dederunt impetum?
So: Nocere qui vult facile caussam invenerit.
Absunt a ludo quandocunque ipsis placet,
Vagantur per popinas, potant impigre.
Severe obiurgavi, dixi, feci omnia –
Quid egerim agnosco: flagellavi mortuos.
Postremo me speculandi capit cupiditas
Ubi isti tandem pueri delitescerent,
Quonam lusum quo graecatum concederent,
Quo demum itarent auscultatum fabulas.
Ecce ambos offendo stantes simul in foro.
Iratius paulo sicut me condecet,
Quid rerum –“, inquam, tum hi respondent superbius.
Hic suffusum mihi iecur bile tumuit,
Tango utrumque, illi in me velut facto agmine
Impressionem dant et resupinant solo.
Nec aliter in officina quam calybem fabri
Alternis percurrunt ictibus identidem:
Proinde mollior sum modo quam culcitra.
He: Vide execrandam bestiarum audaciam!
Ro: Nullus profundus satis et foetens carcer est

-- --

Qui recipiat monstra haec longe immanissima.
Sed te Sophroni iam deducemus domum,
Diebus paucis speramus convalueris.
Nos amborum tenebrionum nomina
Ad iudicem faciemus delata ut sient.
Tu habe bonum animum nec te luctu maceres!
So: Semper cognovi vos mihi fidelissimos,
Meique amantes ut si essem vester parens.
He: Est ut dicis, nec nos amoris poenitet,
Nam si memorem quae erga nos fecisti bene
Nox citius involvat diem. Sapientia
Monitis praeceptis institutionibus
Tuis iterum nati sumus, vitam alteram
Priore multo dulciorem vivimus,
Nam vita sine literis mors est. Is scilicet
Anima fruitur qui se doctrinae dedidit.
So: Sapienter fili loqueris, et viriliter.
Dii tueamini adolescentes hos optimos!
Ro: At nos moramur, abit dies, iam te domum

-- --


Oportuit ductum ‹iri›. So: Volupe est non parum
Vobiscum amice ut soleo fabularier
Quamvis in mediis membrorum doloribus.
Ducite et illis nebulonibus date veniam.
Si id non vultis, iustitia si nulla patitur
Cavete tamen ut ne poena superet modum.
Melius duco ut siet aliquanto infra modum.
Regum est virtus iniurias contemnere
Aut certe sine velis et remis persequi.

-- --

Ro: Fiet quod oras. – He: At ego fieri non sinam.
Ro: Nec ego Hercle. He: Quid igitur aiebas vah callide?
Ro: Tristitiam afferre dictis asperioribus
Non ausus eram homini omnium mitissimo,
Novos ne dolor ad pristinos accederet.
He: Laudo consilium. Ro: Conditio miserrima est
Docentium, exemplo unus sit Sophronius:
Hi sive paucos numerent sive plurimos
Discentes, semper plures invenias malos
Moribus agrestes, ingenio stupidissimos
Bardos. He: Truncos. Ro: Et stipites. He: Et caudices.
Ro: Bobus pascendis aptiores. He: Et asinis.
Ro: Hi praeceptori proh quantum negotii
Facessunt, quam miserandis divexant modis!
Monenti obmurmurant. He: Inviti obtemperant.
Ro: Non sunt quieti. He: Fabulantur affatim.
Ro: Carent libris, carent calamis, charta carent,
He: Omittis multa: atramento et cerebro carent,
Carent pecuniis quia perdunt alea,
Carent amictu quoniam opponunt pignori
Quando in crumenis nidificant aranei.
Ro: Quam magnus est praeterea doctorum labor,
Ingenia regere tantopere dissimilia,
Maxima inaequalia reddere aequalissima.
Hic celer est satis, at ille apparet tardior,
Ille ingenio, iste iudicio, ille memoria,
Hic diligentia praecellit caeteros,
Delectant hunc Latinae, hunc Graecae litterae.

-- --

He: Ita est. Me quoque lingua omnium cultissima
Iam pridem ut sponsa delectavit unice
Quam complector et osculor et amo ad insaniam.
Ergo cuique sua sit sponsa, mihi mea.

-- --


Ro: Hic verba sub numeros attentat cogere
Proluit et ora musicis liquoribus.
Poesin horrent alii ut morbum Gallicum.
He: Immo Hercle vero uti fauces Acherontias.
Ro: Merces plaerunque solvitur tenuissima
Quae vix sufficiat uni alendo servulo.
He: Quae vix sufficiat uni pascendo cani.
Ro: Nemo vigilias reputat quas illi ferunt.
He: Nemo ob beneficia quas debet agit gratias.
Ro: Quem miserum cernis hunc magistrum noveris.
He: Verum quid nos loquendo laceramus diem?
Quando latrones illos accusabimus
Ut polliciti? Nimis reperimur languidi
In caussa doctoris nostri. Quin iudicem
Adimus recta? Ro: Sane adeamus – en fores,
Modo ipse prodit et nobis fit obvius,
Nil potuit opportunius. Acaci bone
Iudex salve! He: Iubeo virum iustissimum
Nostrae urbis! Ac: Et vos salvete humanissimi
Adolescentes! Quo properatis, quo vos pedes?
Ro: Ad te ipsum ibamus. Ac: Ad me? Quae necessitas
Adegit? Nunc mihi exoritur suspectio
Alicui e coetu nostrorum esse datum malum.
Ro: Res magna est Acaci, nec aberravit procul
Suspicio, nam doctor noster Sophronius
Hodie verberibus est caesus gravissime.

-- --

Ac: Verberibus? He: Verberibus. Ac: O rem auditu gravem,
Virum eruditum et moribus facillimis
Caedi verberibus! Quis scelus hoc nefarium
Patrare est ausus? Ro: Quos nunquam putaveras
Duo discipuli magistrum ita tractarunt suum.
Ac: Nomina! Ro: Typtomnus unus, alter Flagrio
Est dictus. Ac: Haec nomina malum praesagiunt
Miseris. At caussa credo intercessit aliqua,
Nam ego fuisse tam dementes non puto
Ut praeceptorem caederent innoxium
Omni ex parte. He: Immo caecidere innoxium!
Ro: Ego historiam ab ipso retexam exordio,
Ausculta sis! Ac: Ausculto. Ro: Isti sane duo
Semper fuerunt omnium nequissimi,
Seseque praebuerunt intractabiles

-- --


Magistro eius ridentes iussa libere,
In ludum ventitantes quam rarissime,
Latitantes in tonstrinis et gurgustiis,
Fora obeuntes et ganeas atque balneas.
Paterne increpuit saepe illos Sophronius,
Precibus minas, minis admiscuit preces:
Nihil impetravit. Tandem ceu amissas oves
Bonus quaesit pastor quaesivit impios
Adolescentes. Ecce ambos repperit in foro,
Auctoritate in illos utitur sua:
Reprendit, illi respondent ferocius.
Hic baculo ferit utrumque, illi mox irruunt,

-- --

Vellunt barbam, vellunt capillum atrociter,
In faciem grassantur pugnis. Ac: Perversitas!
Ro: Posthaec solo affligunt et miserandum in modum
Sputis et colaphis vultum deformant pium.
Ac: Crudele facinus! Ro: Genibus pectus opprimunt,
Et ventrem et tergum concidunt durissime.
Magister opem clamat, nos subito accurrimus:
Depellimus vulturios a cadavere,
Fugientes nudis insequimur mucronibus.
Fortuna sinistra nobis, illis dextera,
Cruentos parricidas servavit. Ac: Age dic
Quo penetraverunt? He: In domum hanc e proximo.
Ac: Ingrediar, investigabo latrunculos!
Omnes seras secludam, omnes frangam fores,
Nullus erit quem non perscrutabor angulus.
Ubicunque latuerint, scelestos extraham.
Sequentur me revinctis post terga manibus
In obscurissimum et foedissimum specum.
Ibi illis pro benefactis mercedem dabo.
Valete! Ro: Vale, et quod dixisti re perfice!
Ac: Omnino. Heus vos Lorarii, funes promite!
Lo: En funes! – Ro: Hoc hodie operis processit mihi
Tibique Helleni. Quidnam ultra desideras?
He: Mihi optime est si fuerit illis pessime.
Id quod futurum tanto crediderim magis
Quia novi huius severitatem iudicis
In vindicandis sceleribus, quorum illud est
Sacerrimum et quavis poena dignissimum,

-- --

Etiam cruce. Ro: Hoc exemplum terrebit malos

-- --


Discipulos et solabitur impense bonos,
Auctoritatem reddet praeceptoribus
Quibus his temporibus haud quicquam est contemptius,
Nihil vilius, abiectius, aut spretum magis.
Quondam profecto nihil venerabilius erat.
Haud mirum illa aurea, ista sunt saecla a‹e›nea:
Non aenea, sed ferrea quibus mores mali
Quasi herba irrigua succrescunt uberrime.
Omnia cum sint pretiosa et magno vaeneant
Mores mali inveniuntur magna copia,
Eorum messes metere maximas licet,
Sine ullo pretio. He: Adde sine ullis laboribus!
Ro: Nos, mi Helleni, quem diligo in fratris loco,
Colamus virtutem et colamus litteras!
Bonitatem semper nectamus sapientiae
Ut in patriam sanctis ornati moribus
Et liberalibus instructi scientiis
Parentibus simus laetitiae, civibus
Saluti, amicis ornamento! He: Sic volo,
Huc omnis mea respectat cogitatio.
Ro: Vivamus porro inter nos coniunctissimi,
Amemus, arcte ambos irrupta copula
Constringat donec media se mors inferat!
Meis uteris rebus non secus ac tuis,
Communicabis mecum adversa et prospera.
Atque ut mei tu Helleni pars es altera
Sic me dimidium animae tuae arbitrabere.
He: Romaee libens, quod bene vortat, tecum libens

-- --

Amoris foedus ineo et benevolentiae,
Aeternum inquam tecum iam nunc foedus ineo.
Praeter mille alios tu mihi charissimus
Semper eris, tecum vivam, tecumque moriar,
Commune periclum ambobus, communis salus.
Id ut ratum noris iungamus dexteras,
Quin addimus complexus. Ro: Mi frater, decus
Meum. He: Et tu mi pater, grande columen meum.
Ro: Tu Orestes mihi. He: Tu Pylades mihi. Ro: Tu Phintia.
He: Tu Damon. Ro: Tu Romaeus. He: Et tu Hellenius.
Ro: Ita dii faxint! Nunc tempus redeundi domum.
Quidnam renunciabimus Sophronio?
He: Dicamus actum iri cum illis humaniter

-- --


Et nos hoc ipsum contendisse a iudice,
Quamvis id verum non sit quia male metuo
Ne si ut res gesta est et geretur postea
Resciscat, nos vocet crudeles et sibi
Dolorem augeat id quod tu timuisti antea.
Ro: Placet hic astus animo meo. Recte mones.

Iudex – Rei – Lorarii
Iu: Nimis edepol hic nasus est sagax meus,
Nimis odoror sese occultantes bestias.
Insequor omnes, et omnes quas capto capio,
Artes ad unguem calleo venatorias:
Id evidenter senserunt ursi duo
Quos conspicitis. Hos caepi in ista sylvula.
Latratus postquam nostros exaudiverant
Timore exangues totum concursant nemus,
Quaerunt latebras novas et caeca cubilia.

-- --

Nos summa vi urgemus et a tergo insistimus
Miserosque contrudimus in obstantes plagas.
Venatio quî placet! Ty: Ut omnes pestes tibi!
Ac: Procedite in medium ut melius videamini!
Fl: Nolumus. Ac: Ego faxo velitis etiam ingratiis.
Protrudite ambos et colaphos date muneri!
Ty: Cacus appellari debuisti, haud Acacius,
Siquidem ingeris mala plurima innocentibus.
Ac: O innocentes! Quis igitur nocens erit?
Si non alias nostra urbs habet innocentias,
Necesse est omnia plena esse hominibus malis.
Quid ergo praeceptor vester commeruerat?
Qua in re tandem munus non praestitit suum?
Fl: Nimis ille praestitit et plus quam fuerit opus.
Ac: Tibi credam? Fl: Mihi. Ac: Non plus quam ipsi mendacio.
Fl: Vera loqui soleo. Ac: Cum mentiri non potes.
Et cur verberibus sic deturpastis hominem?
Ty: Nos vero non deturpavimus ullo modo:
Tundendo aliquantum graciliorem fecimus.
Ac: Pulchra gracilitas! Ty: Nec adeo callosas manus,
Imo teneras habemus ut habent virgines.
Inspice sis! Lo: Clunesne ostentatis iudici,
Male educati? Vapulate! Fl: Non nates,
Verum manus voluimus, quas quare retro

-- --


Vinctas geramus quae caussa? An fures sumus?
Ac: Peiores decuplo, et non una digni cruce!
Fl: Dixti verum, nec una cruce digni sumus.
Ty: O dii boni, itane magnam noxam admisimus?

-- --

Ac: Magnam et vix multo cruciatu expiabilem.
Magistrum caedere est afferre manus patri.
Fl: Stultum et plagosum verberavimus senem,
Tam molli brachio ut vix ictum senserit.
Ac: Cur ergo totus tumuit? Ty: Est hydropicus.
Ac: Et facies cur sputis et sanguine oblita?
Ty: Numquam factum est neque fiet quod tu praedicas.
Ac: Factum est, nam mihi tota audita est tragoedia
Usque a principio. Fl: Dixit aliquis malevolus,
Hellenius et Romaeus finxere hunc dolum,
Hanc fabulam quam incauto obtruderent tibi.
Ac: Illis quidem plus credo quam vobis decem.
Fl: At illi mentiuntur plus quam ter decem.
Ac: Mendax haberi mendaces cupit alios.
Venite adolescentes in diversorium
Omni apparatu instructum liberaliter!
Lo.1: Cippo. Lo.2: Catenis. Lo.3: Tenebris. Lo.1: Et siti. Lo.2: Et fame.
Ty: Proh quale hospitium narrant hi mastigiae?
Lo.3: Squalore. Lo.1: Cimicibus. Lo.2: Horrore. Lo.‹3›: Scuticis.
Fl: Ut vos dii perdant cum isto diversorio!
Nos nolumus profecto hic diversarier.
Lo.3: At pol profecto hic debes diversarier.
Certum est profecto, non est arbitrarium.
Ac: Quo pacto nunc tractemini in mea situm est
Potestate, haud in vestra, ego docebo vos
Colere praeceptores honore debito.
In splendorem faxo redigatis compedes
Quas custodire vos oportebit diu.

-- --

Fl: Quam quaeso diu? Ac: Usque in mensem ab isto septimum.
Ty: Nullane superest misericordia? Ac: Nulla penitus:
Ego vos gracillimos reddam ieiuniis
Ut vos praeceptorem verberibus antea.
Ty: Vae nobis, si facta infecta fieri queant!
Ac: Sero sapiunt Phryges. Hoc si meditatus prius
Fuisses, fortuna huc non recidisset tua.
Intrate, quid cunctamini? Viden’ ut pavent?
Ut vultus mutant? Ut‹que› a foribus resiliunt?

-- --


Atque resilire decuit a gurgustiis,
Salire studiose in ludum quotidie.
Cito propellite nolentes calcibus. Ty/Fl: Oh o oho!

Finis.

Previous Section


Pontanus, Jakob; 1542-1626 (1542-1626) [1580], Ludus de instauratione studiorum, versio electronica (), 591 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [pontanus-j-ludus].
Powered by PhiloLogic