Augustin Zagrepcanin, Juraj (fl. 1454) [1454]: Epistola ad Nicolaum Ostphi, versio electronica, Verborum 1885, ed. Ladislaus Juhasz [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [august-g-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Litteras iam dudum tuam ad amplitudinem dedissemus, si tabellarios, quibus eas fide
committeremus, nos habere contigisset, verum plurimos metuentes, ne, si alicui nobis
ignoto tradidissemus, tibi perferre curaret, opportunum nuntium potius expectare
deliberaveramus: itaque data occasione nunc eas tibi transmisimus. Scriptis litteris
supervenerunt novitates de concilio Ratisponensi. Imperator ibi non adfuit, sed sua
legatio: dux Burgundiae in persona illuc accesserat. Quid actum sit ibi et quae
confecerint, proximis litteris tuam humanitatem certiorem faciam et orationem, quam
dominus Aeneas episcopus Senarum, ac capitula ibidem confecta tibi transmittam. Hoc
tantum habeas: imperator ex tota Alemania ducenta milia armatorum conficere
proposuit. Fit autem electus per totam Alemaniam, ut XXX. homines duos pedites bene
armatos, alii XXX. unum equitem armatum hanc ad militiam praebeant. Fiet iter ad
festum Michaelis, alia congregatio eorundem coadunato exercitu in unum mense Aprili
proximo in proximioribis locis Teucrorum castra ponere statuerunt. Quod utinam favore
Dei summi eiusque Virginis matri
Augustin Zagrepcanin, Juraj (fl. 1454) [1454]: Epistola ad Nicolaum Ostphi, versio electronica, Verborum 1885, ed. Ladislaus Juhasz [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [august-g-epist.xml].
|