Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Juric, Sime (1915-2004) [1979, Zagreb]: Praefatio in editionem commentarii Marci Maruli de Veteris Instrumenti viris illustribus, versio electronica, 778 verborum [genus: prosa - praefatio] [numerus verborum] [juric-s-praefatio-viris.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

PRAEFATIO EDITORIS

Marcus Marulus Spalatensis (1450-1524), eximius ille litterarum renascentium poeta et magnus recte vivendi praeceptor, non tantum ingenii dotibus sed copia quoque operum inter aetatis suae suppares eminuit. Scripsit revera multa et varia, tum Latino tum Croatico sermone. Harum autem elucubrationum pars ab ipso auctore, dum vita suppetebat, publici iuris facta est, pars decursu temporis curantibus diversis doctis viris typis mandata, tertia pars (chartae doctae, Iuppiter, et laboriosae) adhuc usque inedita remansit.

Nescio certe qua iniquitate fati acciderit, ut complura ex illis, quae in lucem emissa non sunt, eo usque delitescant, ut incompertum sit, an amplius extent an non. Nisi uspiam in publicis privatisve bibliothecis tabulariisque sine auctoris nomine reiecta putrescunt, prorsus periisse credenda sunt.

Tamen spes haudquamquam deponenda videtur. Notum enim omnibus est, quam lente et difficulter Maruli opera detecta atque edita fuerint. Omissis aliis casibus mentionem facio mirabilis illius carminis Maruliani, quod Davidias inscribitur, quodque in Bibliotheca nationali Taurinensi diu asservatum atque anno 1924 descriptum est, ipsum quoque vix ante aliquot annos doctorum oculos in se conversum luci publicae restitutum esse. De recentioribus Maruli operum inventis, si rem volumus usque ad nostra tempora prosequi, lectorem nota pag. XV-XVI adiecta breviter monemus.

Usus igitur docet nos confidere posse fore, ut etiam alia opera clarissimi Spalatensis, quae nostra aetas numquam vidit, fortuna favente tempus aliquando in medium proferat. Quam rem ut comprobem, liceat mihi afferre quae sequuntur: anno superiore, dum Romae in Bibliotheca Vallicelliana quibusdam negotiis bibliographicis vacabam, incidi in codicem manu propria Maruli exaratum, qui praeter duo iam evulgata eius opera librum quoque De viris illustribus Veteris Testamenti

-- VIII --

comprehendebat, qui dudum inter deperditos numerabatur. Hoc repertum, quod casus invenit, magna laetitia me affecit statimque opus prelo evulgare decrevi. Talem editionem nec inopportunam nec sane supervacaneam existimabam persuasissimum mihi habens disiecta membra tanti viri, qui inter antiquiores scriptores Croaticos primum locum sibi vindicat, immo parens litterarum Croaticarum dictus est, instanter undique conquirenda typisque exaranda esse. Hoc enim modo et officium nostrum erga eximium scriptorem servamus et bonarum artium studiis maxime grata facimus.

Sed de ratione et iudicio edendi operis pauca dicatur.

Ut editio nostra recentioribus litterarum investigatoribus plene satisfaceret, putavimus utilissimum fore, ut primigenium exemplar Marci nostri, si ullo modo fieri poterit, ex toto chalcotypice, photographice vel alia simili arte exprimi curaremus. Tabulis sic confectis germanam et sinceram transcriptionem adiungere constituimus, ita ut ipsa ad genuinum contextum auctoris quam proxime accedat verba formasque eius fideliter servans atque a codice non recedens nec si de aperto mendo ageretur. Quae tamen legentium commoditatis gratia immutationes factae sunt, paucis accipe:
1. Quaevis verba in compendiis expressa resoluta sunt 2. In scribendis grandibus et minutis litteris atque in usurpandis interpunctionibus, quippe quae apud antiquiores scriptores plerumque non congruant nec ullius momenti sint, orthographia, quae nostro tempore in usu viget, adhibenda visa est. 3. Partes orationis rectae, quo melius agnoscerentur, litteris cursivis notari placuit.

Cum pro ratione huiusmodi editionis nullum commentarium scribere in animo habuissemus, nullas notas criticas textui subiungendas putavimus. Ad quod compensandum Marulianas nominum Hebraeorum scripturas, quot et quales sint, prout et alia quaedam communia verba, quorum forma ab usitata discrepat vel a nostro auctore minus recte allata sunt, in calce operis litterarum ordine adscripsimus adiectis necessariis emendationibus. * Hic praestantissimus codex Marulianus propria manu auctoris scriptus asservatur in Bibliotheca Vallicelliana Romae numero F 98 obsignatus. Est formae octavae (21,8 x 16,7 /21 x 15,8/ cm), chartaceus, fol. III + 118 constans, litt. init. simpl. rubris, tegumento coriaceo vestitus, bene conservatus. Continet sequentia opera Maruli:
1. Dialogum de Hercule a Christicolis superato (fol. 1-22) 2. Carmen de gestis Herculis (fol. 23) 3. De Veteris Instrumenti viris illustribus commentarium (fol. 25-118). Memoratu digniores videntur hae notae: In schedula interiori parti tegumenti anterioris agglutinata CXLVIII. 16. Meiselio Giorgio 1663 Lett. 1 142, fol. Ir F 98 Biblioth. Vallicelliana manu librarii, fol. IIr titulus codicis manu recentiori ignota cum duobus sigillis R. società Romana 00555 di storia patria, fol. IIIr titulus codicis manu librarii Vallicellianae exaratus, fol. IV titulus codicis manu recentiori ignota. Praecipue memoranda sunt spolia membranacea fol. III agglutinata, quae vestigia scripturae beneventanae monstrant nec non fol. IVr insigne ipsius Maruli calamo eius delineatum repraesentans vehiculum quattuor rotarum galeatum cum litteris M A R L (eadem figura sine litteris et galea in quadam aula inferiori domus comitum Carrarensium (Reggia dei Carraresi) Patavii in udo picta vidi potest!), fol. 24r nota manu vetusta exarata Spalati die Xo decembris.

-- X --

Reliquum est, ut grato animo proferam singulare meritum Bibliothecae nationalis et universitariae Zagrabiensis nec non Societatis librariae "Liber", quae hunc librum edendum curaverunt nullis impensis parcentes, ut Marci nostri opus nitidis typis et in optima charta describeretur ac plus quam CXC phototypicis imaginibus exornaretur.

Zagrabiae IX Kalendas Decembres 1977.
Vade retro


Juric, Sime (1915-2004) [1979, Zagreb]: Praefatio in editionem commentarii Marci Maruli de Veteris Instrumenti viris illustribus, versio electronica, 778 verborum [genus: prosa - praefatio] [numerus verborum] [juric-s-praefatio-viris.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.