Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Juric, Sime (1915-2004) [1971, Zagreb]: Praefatio in Iugoslaviae scriptores Latinos recentioris aetatis, versio electronica, 1646 verborum [genus: prosa - praefatio] [numerus verborum] [juric-s-praefatio.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Studium litterarum Latinarum ad cultum atque humanitatem populi Croatici cognoscenda maximi momenti est. Quid enim hic populus ab adventu suo in Haemi paeninsulam usque ad hodiernum diem doctrinae atque humanitati praestiterit, neutiquam recte aestimare poteris, si incredibilem fere eius Latine scribendi diligentiam exceperis. Ineunte saeculo VII ae. v. sede e Transcarpathicis regionibus translata in fines Dalmatiae, Pannoniae, Histriae, regionum quas olim Romani insederant, ubi tunc quoque sermo Latinus magna in parte terebatur, maioribus nostris statim usus cum idiomate Latino intercessit. Latine enim communicabant inter se incolae maritimarum urbium, Latina scribebantur mandata et resolutiones auctoritatum Francorum, ea erat lingua tum potentissimae ecclesiae Romanae. Mirandumne est, quod in Croatia quoque - non aliter ac in aliis Europae occidentalis regionibus - his remotissimis temporibus sermo Latinus ad solemniora rei publicae negotia tractanda adhibebatur quodque antiquissimae inscriptiones lapidariae Croaticae aliaque documenta cancellariae aulicae Croatarum lingua Latina exarabantur?

Vade porro


Juric, Sime (1915-2004) [1971, Zagreb]: Praefatio in Iugoslaviae scriptores Latinos recentioris aetatis, versio electronica, 1646 verborum [genus: prosa - praefatio] [numerus verborum] [juric-s-praefatio.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.