Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kravar, Miroslav (1914-1999) [1966, Roma]: Oratio in conventu Latinis litteris linguaeque fovendis, versio electronica, 712 verborum [genus: prosa - oratio] [numerus verborum] [kravar-m-oratio.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quaeso, doctissimi collegae, ut mihi liceat hoc in Coetu ea, quae de studiorum classicorum in re publica Iugoslavia statu suo tempore in ephemeride «Romanitas» pluribus verbis exposui, in pauca conferre, quo facilius appareat parem aut similem saltem horum studiorum condicionem in variis non solum Europae civitatibus, sed etiam in omnibus paene orbis terrarum regionibus, in quibus etiam patrum nostrorum memoria linguam litterasque Latinas maiore in honore quam hodie fuisse constat. Hoc eo libentius faciam, quod haud silentio praetereundum est etiam Slavorum multas nationes intra Latinitatis moenia iam diu vitam agere.
Kravar, Miroslav (1914-1999) [1966, Roma]: Oratio in conventu Latinis litteris linguaeque fovendis, versio electronica, 712 verborum [genus: prosa - oratio] [numerus verborum] [kravar-m-oratio.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.