Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Mazuranic, Antun (1805-1888) [1838, Zagreb]: Epistula ad A. Kaznacic, versio electronica., Verborum 1113, ed. Milivoj Srepel [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [mazuranic-a-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quod opusculum Celebris Illyrici poetae Čubranović, Jegjupka compellatum, nomini praefati Dni Gaj insignitum typis vulgare velis, id eidem Dno non saltem apprime gratum esse, sed et pro Tua tam conspicui viri dignitate summo honori cedere debet. Tu fac ut putas. Inscripseris libellum ejus nomini, solatium ipsi certe magnum, sed et pro indefessis ejus in bonum commune conversis conatibus non mediocre praemium et forte ad ulteriora calcar adferres: ceterum et secus faciens ipsius zelo nihil dempturus. — Si tamen,

-- 271 --

ut praeconceperas, vulgandum libellum meritis hujus nostri praeclari concivis offere ultro persisteres, cuperem, ut juxta hic adnexam paginam quamdam mutationem circa inscriptionem epistolae admittere velles. Dominus namque Gaj nullo publico regio munere fungitur, utpote qui totus amore nationis culturaeque nationalis flagrat, nulla publica munera, utut ipsi plura paterent, ambivit, ne a praeconcepto sibi scopo impediri, sed totus literaturae patriae promovendae vacare possit. Est autem AA. LL. et philosophiae Doctor laureatus, compilator et editor illyricarum ephemeridum ac possessor neoerrectae per ipsum typographiae nationalis illyricae.

Vade retro

Vade porro


Mazuranic, Antun (1805-1888) [1838, Zagreb]: Epistula ad A. Kaznacic, versio electronica., Verborum 1113, ed. Milivoj Srepel [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [mazuranic-a-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.