Mazuranic, Ivan (1814-1890) [1837, Zagreb]: Honoribus Magnifici Domini Antonii Kukuljevic , versio electronica., versus 315; Verborum 3140, ed. Vladimir Mazuranic [genus: poesis - carmen; prosa oratio - commentarii] [numerus verborum] [mazuranic-i-kukuljevic.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
4) Thraco-Illyrica, seu a slava, quod gloriam significat,
slavica natio (vid. J. Kolar: Rozprawy. W Bud. 1830. p. 19.
et seqq.) ab Adria intra Pontum Euxinum et Balthicum per niveas
septentrionis oras muros usque Chinenses protensa, ac 80 milliones
numerans ethnographice et philologice in quatuor principales
gentes cum totidem dialectis russicam nempe, polonicam, čehoslovenicam et illyricam dividitur. Gens autem illyrica nonnisi pro
geographico-statisticae subdivisionis ratione in plures abit ramos
uti: Goricensem, Carinthicum, Carniolicum, Styriacum, Istrianum,
Dalmaticum, Croaticum, Slavonicum, Muro-Dravanum, Banaticum,
Bosnensem, Hercegovinensem, Raguseum seu Dubrovnicensem,
Cernogorensem, Serbicum et Bulgaricum; e quorum tamen omnium provincialibus respectu linguae varietatibus sicut una, sub
altiori obtutu, resultat illyrica dialectus, ita quoque principalia
omnium fata in uno complexu summendam Historae praebent
materiem. - Conf. „Danica ilirska", br. 29. et seqq. 1836. O
slovstvenoj uzajemnosti medju koleni i narečji slavenskimi, od
J. Kolara. Item J. J. Michl: Pravopis ilirski. p. 138. et seqq.
— „Danica ilirska", br. 34. 1835. Naš narod, od dra. L. Gaja.
Mazuranic, Ivan (1814-1890) [1837, Zagreb]: Honoribus Magnifici Domini Antonii Kukuljevic , versio electronica., versus 315; Verborum 3140, ed. Vladimir Mazuranic [genus: poesis - carmen; prosa oratio - commentarii] [numerus verborum] [mazuranic-i-kukuljevic.xml].
|