Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Cobarnic, Josip (1790-1852) [1835, Split; Zadar; Makarska]: Dioclias carmen polymetrum, versio electronica, Versus 2345, verborum 17608, ed. La Redazione del Bullettino di Archeologia e Storia Dalmata [genus: poesis - epica; poesis - carmen; prosa - vita; prosa - praefatio; prosa - adnotationes] [numerus verborum] [cobarnic-j-dioclias.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Adnotationes
1.

Diocles, Diocletianus e gente Valeria Salonitana. Natus est Diocleae oppidulo quod parum distaret Salonis. Antequam ad Imperium conscenderet, dicebatur Diocles ; cum purpuram indueret, voluit appellari Diocletianus latino more, atque etiam Jovius. Cum vero imperio discessit, dictus iterum est Diocles. Ita Lactantius. Imperio cessit ann. 304 circ. Ann. 59 aetatis suae.

2.

Galerius, dictus Armentarius, Caesar a Diocletiano creatus est eo ipso die quo Constantius. Ita Lactantius c. 9 describit Galerium: "Inerat huic bestiae naturalis barbaries et feritas a Romano sanguine aliena. Non mirum, cum mater ejus transdanuviana, infestantibus Carpis, in Daciam novam, transjecto amne, confugerat. Erat etiam corpus moribus congruens, status celsus, caro ingens, et in horrendam magnitudinem diffusa, et inflata. Denique et verbis, et actibus, et adspectu, terrori omnibus, ac formidini fuit."

3.

Nicomedia Urbs Bithyniae celeberrima.

4.

Anastasius, Cubicularius Diocletiani, martyrium passus est Sirmii VI idib. Jan. an. inc. Farlat. II. 444.

5.

Petrus I. Episc. Salonitanus quo tempore Diocletianus abjecto imperio in sua Aede privatam vitam degebat. Martyr fuit.

6.

Artemia filia Diocletiani et Serenae. Aetatis suae anno primo a doemone cum invaderetur, a Cyriaco diacono Romanae Ecclesiae liberatur, et inde sacro baptismale refecta Christi religionem

-- 37 --

amplectitur. Anno 13 aetatis a Maximino martyrio coronatur Virgo haec celeberrima, eo ipse die, quo Maximinus frater ejus adoptivus Imperium auguratur. Eo ipso die etiam Cyriacus post teterrimos cruciatus capite plectitur.

7.

Maximinianus Herculius Imperator et Augustus creatus ann. 287 a Diocletiano, cui erat similis. Ita enim Lactantius c. 8 "in utroque mens una, eadem cogitatio, par voluntas, aequa sententia... non ad bene faciendum sed ad male.“ Dici voluit Herculius quasi Herculis filius. Romae Christianos vexavit, antequam se imperio abdicaret. Ad illud postea a filio Maxentio revocatus, iterum postea cessit imperio, et tandem tertio purpuram sumpsit. Constantino insidias molitus, apud Massiliam laqueo vitam fiuivit. Farl. II. 407.

8.

Maximinus vulgo Daja vel Daza dictus. Hunc Diocletianus adoptaverat filium. A Galeno avunculo Caesar creatus, se ipsum Romae Augustum adpellat post Diocletiani discessum. Post mortem Galerii assumpto imperio, teterrime Christianos Romae divexavit. Tandem in Orientem profectus post pacem Christianis a Constantino concessam, nihilominus in Oriente Christianos dilacerans, a Licinio bello insectatus, Tarsi moritur. Ita Lactantius Cap. 49. "Sed prius cibo se infersit, ac vino ingurgitavit... sic hausit venenum. Cujus vis referto stomacho repercussa, valere non potuit in praesens, sed in languorem malum versum est pestilentiae similem, ut diutius protracto spiritu cruciamenta sentiret.“

10.

S. Marcellus Papa regebat tempo re persecutionis Diocletianeae Ecclesiam. A Maximiano jumenta curare jussus, indutus amictu cilicino, martyr moritur.

10.

Lucina Matrona Romana pietate celeberrima, quae Christianos in carcere detentos alebat et solabatur tempore persecutionum,

-- 38 --

Romae moritur sanctitate eminens die 30 Junii, vertente saeculo tertio, ac in crypta a se constructa sepelitur.

11.

Salonae Urbs ab Hillo filio Herculis fundata, hinc Hillis dicta. Antiquitus et peninsula inter Jadrum, et Tedanium, ac mare, dicebatur Hillidos, Hilline. Urbs Salonarum initio angustis liinitibus circumscripta, post eversionem et excidium Delminii valde crevit, et tempore Romanorum Imperatorum occasum versus, triplici murorum ordine muniebatur, et hinc triplici auctione crescebat. Urbs certe tunc maxime florere videbatur.

12.

Faeminarum (!) Salonitarum facinus audaciae plenissimum, describitur apud Farl. I. 279. Pompejanae Classis Praefectus Octavius Salonas diu frustra oppugnavit. "Salonenses (ita Dio Cassius) ad extremum una cum mulieribus erumpentes magnum facinus ediderunt. Mulieres demissis capillis, vestitu nigro indutae, acceptis facibus, denique quam maxime terribili habitu compositae, media nocte ad castra oppugnantium accesserunt, metuque exanimatis excubitoribus (quippe doemonum species illis exhibebant) omnibus simul locis castrorum ignem injecerunt: eas subsecuti viri, multos eo tumultu excitatos, multos etiam dormientes occiderunt: ita et castra et stationem navium quam Octavius habebat confestim occupavere."

13.

S. Doimus vel Domnius S. Petri Apostolus, origine Syrus vertente anno 69 primi saeculi, primus Salonarum Episcopus, Ecclesiae Salonitanae fundator, et Dalmatiae Apostolus Martyrium subiit anno 104.

14.

Salonarum Urbs anno 539, capta et ferro ac igne vastata.

-- 63 --

Vade retro

Vade porro


Cobarnic, Josip (1790-1852) [1835, Split; Zadar; Makarska]: Dioclias carmen polymetrum, versio electronica, Versus 2345, verborum 17608, ed. La Redazione del Bullettino di Archeologia e Storia Dalmata [genus: poesis - epica; poesis - carmen; prosa - vita; prosa - praefatio; prosa - adnotationes] [numerus verborum] [cobarnic-j-dioclias.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.